CAPUT
DE APOSTOLICI PRIMATCS IN BEATO PETBO INSTITUTIONE.
Docemus itaque et declaramus, juxta Evangelii testimonia primatum jurisdictionisin universam Dei Ecclesiam immédiate et directe Beato Petro Apostolo proDiissum atque collatmn a Christo Domino fuisse. Ad unum enim Simonem, cui dixerat : Tu vocaberis Cephas (3), postquam ille suam confessionem edidit : Tu es Christus, Filius Dei vivi, locutus est Dominus : Beatus es Simon Barjona : quia caro, et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in cœlis est : et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super banc petram iedificabo Ecclesiam meam, et portœ inferi non prœvalebunt adversus eam : et tibi dabo claves regni cœlorum : et quodcumque ligaveris super terram, erit ligatura et in cœlis j et quodcumque solveris super terram, erit solutum et in cœlis (4). Atque uni Simoni Petro contulit Jésus post suam resurrectionem summi pastoris et rectoris jv^ risdictionem in totum suum ovile, dicens : Pasce agnos meof ; Pasce oves meas (5). Huic tam manifestée sacrarum Sciipturarum doctrinse, ut ab Ecclesia catholica semper intellecta est, aperte opponuntur pravaî eorum sententiee, qui constitutam a Cbristo Domino in sua Ecclesia regiminis formam pervertentes negant, solum Petrum prœ cœteris Apostolis, sive seorsura sin-
(3) Joan. I. 42.
(4) Matth. XVI. 16-19.
(5) Joan. XXI. 13-17.
gulis sive omnibus simul, vero proprioque jiirisdictionis primatu fuisse a Christo instructum ; aut qui affirmant eumdem primatum non immédiate, directeque ipsi beato Petro, sed Ecclesiœ, et per banc illi ut ipsius Ecclesise minîstro delatum fuisse.
Si quis igitur dixerit, beatum Petrum Apostolum a Cbristo Domino constitutum non esse Apostolorum omnium principem et totius Ecclesise militantis visibile caput ; vel eumdem bonoris tantum, non autem verse propriseque jurisdictionis primatum ab eodem Domino nostro Jesu Clmsto directe et immédiate accepisse; anathema sit.