‹ Rome pendant le concileChapitre 22 sur 32 · CAPUT IV · texte numérisé non relu

CAPUT IV

DE ROMANI PONTIFICTS INFALLIBILI MAGISTERIO.

Ipso aiitem Aposto]ico primatu, quem Romanus Pontifei tanquam Pétri principis Apostolorum successor in universam Ecclesiam obtinet, supremam quoque magisterii potestatem comprehendi, haec Sancta Sedes semper tenait perpetuus Ecclesiae usus comprobat^ ipsaque œcumenica Concilia, ea imprimis, in quibus Oriens cum Occidente in tidei charitatisque unionem conveniebat, declaraverunt. Patres enim Concilii Constantinopolitani quarti, majorum vestigiis inhserendo, hanc solemnem ediderunt professionem : Prima salus est, rectse lidei regulam custodire. Et quia non potest Domini nostri Jesu Christi prœtermitti sententia dicentis : Tu es Petrus, et super hanc petram œdificabo Ecclesiam meam (14), haec, quœ dicta sunl, rerum probantur effectibus, quia in Sede Apostolica immaculata est semper catholica reservata religio, et sancta celebrata doctrina. Ab hujus ergo fide et doclrina separari minime cupientes, speramus, ut in una communione, quam Sedes Apostolica prœdicat, esse mereamur, in qiia est intégra et vera Christianse religionis soliditas (15). Approbante vero Lugdunensi Concilio secundo, Graeci professi sunt : Sanctam Romanam Ecclesiam summum et plénum primatum et principatum super universam Ecclesiam catholicam obtinere, quem se ab ipso Domino in beato Petro Apostolorum principe sive vertice, cujus Romanus Pontifex est successor,

(14) Matth. XVI. 18.

(15) Ex formula S. Hormisdse Papse, prout ab Hadriano II. Patribus Concilii œcunienici VI II., Constantinopolitani IV., proposita et ab iisdem subscripta est.

cum potestatis plenitudine récépissé veraciter et humiliter recognoscit; et sicut pree cseteris tenetur fide, veritatem defendere, sic et, si quae de fide subortse fuerint quaestiones, suo debent judi^io definiri. Fiorentinum denique concilium definivit : Pontificem Romanum, verum Cliristi Vicarium, totiusque Ecclesise caput et omnium Christianorum patrem ac doctorem existere ; et ipsi in beato Petro pascendi, reg^ndi ac gubernandi universalem Ecclesiam a Domino nostro Jesu Christo plenam potestatem traditam esse (i6).

Huic pastorali muneri ut satisfacerent, Prsedecessores Nostri indefessam seraper operam dederunt, ut salutaris Christi doctrina apud omnes terrse populos propagaretur, parique cura vigilarunt, ut, ubi recepta esset, sincera et puraconservaretur. Quoeirca totius orbis Antistites nunc singuli, nunc in Synodis congregati, longam Ecclesiarum consuetudinem (17) et antiquœ regulse formam sequentes (18), ea praesertira perirula, quse in negotiis tidei emergebant ad banc Sedem Apostolicam retulerunt, ut ibi potissimum resarcirentur damna lidei, ubi fides non potest sentire defectum (19). Romani autem Pontilices, prout temporum et rerum conditio suadebat, nunc convocatis œcumenicis Conciliis aut rogata Ecclesiœ per orbem dispersée sententia, nunc per Synod(>s particulares, nunc aliis, quae divina suppeditabat providentia, adhibitis auxiliis, ea tenenda definiverunt, quse sacris Scripturis et apostolicis Traditionibus consentanea Deo adjutorecognove.rant. INeque enim Pétri successoribus Spiritus Sanctus promissus est ut eo révélante novam doctrinam patefacerent, sed ut eo assistente traditam per Apostolos revelationem seu fîdei depositum sancte custodirent et lideliter exponerent. Quorum quidem apostolicam doctrinam omnes venerabiles Patres amplexi et sancti Doctores orthodoxi venerati atque secuti sunt; plenissime

(16) Cf. Joan. XXI. 15-17.

(17; S. Cyr. Alex, ad S. Oœlest. P.

(18) S. Innoc. I. ad Conc. Carth. et Milevit.

(19) Cf. S. Bern. Epist. 190.

stientes, hanc sancti Pétri Sedem ab onini semper errore illibatam permanere, secundum Domini Salvatoris nostri divinam pollicitationem discipulorum suorum principi factam : Ego rogavi pro te, ut non deficiat fides tua, et tu aliquando conversus confirma fratres tuos (20).

Hoc igitur veritatis et fidei non deficientis charisma Petro ejusque in bac Cathedra successoribus divinitus collatum est, ut excelso suo munere in omnium salutem fungerentur, ut universus Christi grex per eos ab erroris venenosa esca aversus, cœlestis doctrinœ pabulo nutriretur, ut sublata schismatis occasione Ecclesia tota una conservaretur atque suo fundamento innixa firma adversus inferi portas consister et.

Atvero cum bac ipsa œtate, qua salutifera Apostolici muneris eflicacia vel maxime requiritur, non pauci inveniantur, qui iUius auctoritati obtrectant; necessarium omnino esse censemus, prœrogativam, quam unigenitus Dei Filius cum summo pastorali officio conjungere dignatus est, solemniter asserere.

Itaque Nos traditioni a fidei Christianœ exordio perceptœ fideliter inhœrendo, ad Dei Salvatoris nostri gloriam, religionis Catholicaî exaitationem et Christianorum populorum salutem, sacro approbante Concilio, docemus et divinitus revelatum dogma esse definimus : Romanum Pontilîcem, cum ex Cathedra loquitur, id est, cum omnium Christianorum Pastoris et Doctoris munere fungens, pro suprema sua Apostolica auctoritate doctrinam de lide vel moribus ab universa Ecclesia tenendam définit, per assistentiam divinam, ipsi in beato Petro promissam, ea infallibilitate pollere, qua divinus Redemptor Ecclesiam suam in definienda doctrina de fide vel moribus instructam esse voluit; ideoque ejusmodi Romani Pontificis definitiones ex sese, non autem ex consensu Ecclesise, irreformabiles esse.

Si quis autem huic Nostrse definitioni contradicere, quod Deus avertat, prœ sumpserit ; anathemasit.

(20) Cf. S. Agathon. epist. ad Imp. a Conc. œcum. VI. approbata.

J'ai dû dans cet ouvrage prononcer si souvent le nom du P. Gratry que je regarde comme un devoir d'y recueillir les pièces suivantes publiées au moment où la dernière feuille va être mise sous presse.

Montreux, canton de Vaud, Suisse, ce 25 novembre 1871.

Monseignem',

Si je n'étais fort malade et incapable d'écrire une lettre, je vous aurais déjà, depuis bien des jours, adressé mon hommage de bienvenue.

Je veux du moins aujourd'hui. Monseigneur, vous dire simplement ce qui, ce me semble, n'avait même pas besoin d'être dit, savoir que j'accepte, comme tous mes frères dans le sacerdoce, les décrets du concile du Vatican.. Tout ce que, sur ce sujet, avant la décision, j'ai pu écrire de contraire aux décrets, je l'efface.

Veuillez, Monseigneur, m' envoyer votre bénédiction.

A. Gratry, prêtre du diocèse de Paris .

ARCHEVÊCHÉ Paris, le 8 décembre .

Page 1