‹ Saint Bernard et le Chateau de Fontaines-Les-Dijon, Etude historique et archeologique (volume 2)Chapitre 65 sur 110 · LEO PP. XIII · texte numérisé non relu

LEO PP. XIII

Venerabilis Frater, Salutem et Apostolicam Benedictionem. Non potuit non esse gratissimum Nobis consilium a te sus-

1. Mandement de Mgr Lecot, évêque de Dijon, du icr septembre 1890.

ceptum, et a dilectis Filiis sodalibus ad sacras expediticnes a S. Bernardo nuncupatis, celebrandi in ista Diœcesi solemnia anni octingentesimi ab ortu auspicatissimo S. Dbctoris, Abbatis Primi Claraz-Vallensis, qui non istam modo nativitatis suae sedem, sed omnem Ecclesiam pietatis radiis suaeque sapientiae monumentis, in omnem tetatem illustravit. Nihil enim justius putamus, cum pro ea veneratione qua S. Doctorem prosequimur, tu m pro eo observantirc studio quod omnium aetatum Antistites et Fidèles in Eum praetulerunt, quam memoriam ejus sancte renovari, et illustria ejus mérita recoli, quorum causa omnem posteritatem Ei grato animo decet esse devinctam. Nec solum justam sed opportunam etiam et utilem, his temporibus, ejus nativitatis saecularem commemorationem arbitramur, ut auctoritas et vox ejus apud homines hujus saaculi reviviscat, vox nempe quoe olim habita fuit tanquam vox Domini confringentis cedros, id est capita superborum, et intercidentisflammam ignis, id est contentiones et dissidia quae Ipso vivente misère grassabantur. Par itaque est ut in ista Diœcesi, cui gloria contigit tantum virum eduxisse, Ei debitus honor efîuso studio tribuatur, nec dubitamus quin solemnia qua? acturi estis, tum pietate Vestra in Eum quem utproeclarum Patrice Vestras lumen intuemini, tum magnitudine glorias et nominis ejus sint futura dignissima.

Interea Deum adprecamur ut pientissima consilia curasque Vestras sua gratia prosequatur, laétisque cumulet fructibus, et in divinarum gratiarum auspicium, ac in pignus dilectionis Nostrae, Apostolicam Benedictionem Tibi, Venerabilis Frater, cunctoque clero et Fidelibus quibus praesides, peramanter in Domino impertimus.

Datum Romae apud S. Petrum, die XII decembris anno MDCCCLXXXIX, Pontiricatus Nostri duodecimo.

Page 1