‹ Saint Bruno et l'ordre des chartreux [microform]Chapitre 343 sur 387 · IDEM UT SUPRA · texte numérisé non relu

IDEM UT SUPRA

Bruno Dei cultor, vitiorum nobilis ultor :

Ante Dei faciem possideas requiem.

Lector securus quia nunc sospes subiturus Huic compléta tamen débita dicat amen.

TITULUS S. MARTINI PLENIPEDIS.

Quoniam nullus suarum virtutum, precumve rémige, hujus exitialis vita, naufragium inevitabile quoquo modo polest evadere ; cœlestisque immarcescibile prtemium obtinere , guod catholicam decet religionem, Fratres exposcitis. Ut igitur ejus, vestrisque precibus nostrorum rubigine criminum saluberrima decocta purgemur ; vestri Patris diem recolemus anniversariam.

TITULUS FRATRUM CAS^ DEI, SUBTUS CURVILIONEM PROPE GRATIANOPOLIM ET CARTUSIAM.

Nos Fratres, et Servi servorum Casœ Dei habitantes in Cella Bealœ Mariœ, quas alio nomine dicitur Cornelio, et est vicina Eremo Cartusiœ, pro sanctitate tanti viri, cujus doctrina, et exemplo stirps tanta in Christo fructificavit, septem diebus celebrabimus officium, et missas, et dabimus panem et vinum cum ceteris ferculis pauperibus , sicuti uni ex fratribus

nostris. Et memoriam anniversariam ejus in catalogo nostro scribemus.

iiq.

EX ARCHIEPISCOPATU ALBIENSI IN OCCITANIA, SIVE AQUITANIA PRIMA, ET EPISCOPATU CASTRENSI.

TITULUS S. PETRI CASTRENSIS ECCLESIiE.

Gloria justorum solatia sola reorum,

Bruno fuit vivens, parque dolor moriens.

Totius Cleri decus, exemplar quoque veri,

Mors, dolor! eripuit, dum pater occubuit.

Effectus Monachus prius, hinc eremitaque rectus

Gratia sunrima Dei propitietur ei.

Hue tendunt vota, quo propitiatio tota

Sit fragili vitae, sub brevitate shse,

Huic fuit Octobris immanibus édita probris,

Finis sexta dies, sit sibi jam requies.

Page 1