CITÉS PAR LES BOLLANDISTES COMME AUTHENTIQUES
Bolland. Tom. IVr. Octob., die nona, p. 925. ACTA S. DIONYSII,
AUCTORE ANONYMO , EX EDITIONE A FELIBIANO AD ABBATIJE SAN DIONYSIANtE CALCEM ADJECTA.
PROLOGUS
Unde ea qua3 scripturus est author hanserit déclarât, nounullaque de apostolis eoruroqne successoribus prœfatur.
GloriossB martyrum passiones, et pretiosa Domino spectante certamina, quanquam digna sint pro miraculorum dignitate conscribi, nequeunt tamen sine formidinis trepidatione compleri , quia cum magnarum rerum consideratur assumptio, non immerito operis timetur magnitudo, eô quod tantum sermo tenuis explicare non valet, quantum de se dici veritas passionis imponit. Tamen expositio tantse rei arduum licet habere videatur initium, in hoc mens trepidatione respirât, quod opifîcem suum magisterium divinse instructionis informat ? et inchoantis initium ingenii praestitione
commendat. Hâc ergo consideratione audaciam nimiafi temeritatis assumens , quse longo temporis fuerant obumbrata silentio, ipsius divinitatis auxilio suscepta sunt revelanda, quia ut habet testimonium veritatis , plus fidelium sunt relatione comperta quam probentur ad nos lectione transmissa.
Unde non sine certâ aestimatione cognoscitur, quod novitas adbuc credentium populorum, Gentilium crudelitate conterritâ, formidavit scribere , quod tamen gaudebat Dei famulos meruisse, cum sine dubio judicentur scripta, quse fidelium sermo testatur impleta. Credendura enim de his est, et abstersa dubietatis nube, totis viribus confitendum > eos , qui pro confessione Domini ac Dei nostri digni fuerunt subire martyrium etiaui arapliora tolerare voluisse, quam videtur succedentibus setatibus relatio per populos transmissa recolere. Id ergo supplicatio communis obtineat, ut veniam consequatur devotus , si quid de virtutibus praetermisit ignarus. Nam etsi omnia non esse solvuntur, credere tamen universitas mereatur, ut de Dei famulis etiam majora sentiat, quam sermo passionis explanat. Qualiter enim cultorem Domini locus ejus gaudens patrocinio babere promeruit, quomodo aliorum sanctorum vinctum illi agnoverimus fuisse consortium sicut fidelium relatione didicimus ipsorum juvamine martyrum , quantum de se scire tribuunt, explicemus.
Post Domini nostri Jesu Ghristi salutiferam passionem? post resurrectionis unicse singularisque mysterium, post ascensionem ejus, quâ manifestavit hominibus nunquam se defuisse quô rediit, apostolorum prœdicatio universis gentibus profutura successit. Qui
cum imminere suas cernèrent passiones, quod Domino nostro Jesu Christo docente didicerant, repleti Spiritus Sancti gratiâ docuemnt, adeo ut, fide crescente, non pauci mererentur fieri confessores quos modo ecclesia catholica gaudet promeruisse martyres. Hos ergo quorum virtutem persecutorum non prœvaluit superare conflictus, quos ad auri similitudinem, reddidit flammarum examinatio pretiosos, ad suscipienda mandata Domini idoneos apostolorum esse judicavit electio , quibus evangelica semina semper a Gentibus servanda [serenda Mss) committerent, electisque viris Dei dispositione providenter honore m decreverunt episcopatus adjungere, quo facilius eorum prsedicationibus acquisiti ad ministerium sacri proveherentur altaris.
Ex quâ confessorum turbâ, sanctum et venerandi meriti Saturninum urbs Tolosana promeruisse gaudet episcopum, quem impietas spectantis populi posterioribus tauri multis ex funium nexibus ligatum dédit capitolii gradibus illidendum. Ubi sancti capitis soluta compage cerebrum frequentis illisionis dispersit injuria; sed talem discesum, ad Dominum secutus est ascensus. Fœlix tanti meriti, tantœque persona virtutis, cui concessum est, priinùm esse doctorem, post, martyrem, qui quod docuit verbis, evidentibus implevit exemplis. Simili etiam gratiâ beatissimus Paulus antistes atque confessor, Narbonensem provinciam salutare acquisivit eloquio; quem ita labor domesticse tribulationis exercuit, ut verum Domini esse famulum approbares. Sed gratias tibi, Domine J.-C, qui infestantis inimici tela probationem fidelium tuorum permisisti esse, non vulnera7 et talem tuis praestas pro labore mercedem, ut nullum tuorum fuisse gaudeat hostis imbellem. Dum
ergo ad peculiaris patroni gesta suscepti officii tendit obsequium, non ex asse, quae de servo Dei sunt comperta, prosequirnur, sed immemores sui non fuisse, sufïicjat ; in talibus enim causis magis convenit fidèles credere, quam possit relatio humana monstrare.
CAPUT UNICUM.
S. Dionysius Parisios venit, Christum ibidem idololatris annuntiat, Ecclesiam sedificat, cum sociis Rustico et Eleutlierio, persecutione exorta, capitur, martyrioque cuin eis affectus, locmii, quo omnes très clam terrae mandantur mausolœo primum àc dein ecclesia decoratum, miraculis etiam reddit illustrem.
Igitur S. Dionysius qui tradente S. Clémente Pétri apostoli successore, Verbi divini semina gentibus eroganda susceperat , quo amplius gentilitatis fervere cognovit errorem illuc intrepidus et calore fidei inflammatus accessit, ac Parisius, Domino ducente, pervenit, non veritus incredulae gentis expetere feritatem, quia virtutem suam prseteritarum pœnarum recordatio roborabat et, qui meruerat esse confessor non cunctatus est atrocibus populis accedere praedicatoi\ Tune memorata civitas et conventu Germanorum, et ^nobilitate pollebat, quod esset salubris aere, jocunda flumine, fecunda terris, vineis uberrima et arboribus nemorosa, constipata populis, referta commerciis, rursumque insulaB potius, quam urbis spatium, quod habitationi circumfusa fluminis unda appraestabat , crescentibus consistentium catervis reddebat exiguum et jocanditatis sollicitatione contraxerat.
Hune ergo locum Dei famulus elegit expetendum. Ad quem cum primum fide armatus et constantiâ confessionis accessisset intrepidus , ecclesiam illis quae
necdum in locis erat, et populis illis novam construxit, ac officia servientium clericorum ex more constituit, probatasque personas honore secundi ordinis ampliavit. Cinctus ergo fide et jam constructione basilicaî roboratus, Deum gentibus non desinebat insinuare quem noverat; ejusque omnibus et judicium et misericordiam anteponens, paulatim Deo sociabat, quos diabolo subtrahebat. Tantas etiam per illum Dominus dignabatur exercere virtutes, ut rebellium corda gentilium non minus miraculis, quam prsedicationibus obtineret, miroque modo inermi viro non valebat plebs armata resistere , sed subdebat se illi certatim Germaniae cervicositas, et jugum Christi suave imponi sibi arctâ cordis compunctione poscebat.
Ab ipsis quoque destruebantur idola, quorum sumptu fuerant et studio fabricata, et invento salutis portu idolorum gaudebant perire naufragia. Lugebat portio vicia diaboli, cum dein victrix ecclesise legio triumphabat. Tune hostis antiquus videns sibi perire quod Domino constabat assidua populorum conversione proficere, totam artificii sui machinam ad impugnandum, quae fuerant constructa, convertit, et suae partis auctores, deorum suorum fientes exitium, ad impietatem subitœ persecutionis armavit , ut eos , qui unum et verum Deum colendum insinuaverant et timendum , perdere diversitate supplicii maturarent, ne superesse posset, qui valeret acquirere quod peribat.
Persecutionis ergo publicatâ sententiâ , impiorum gaudens turba progreditur, et contra Dominicum populum pugnatura conspirât, non cunctati appetere gladio ? quos Dominus suos suo monstraverat esse signaculo. Itaque cum occidui orbis partim pro chris-
tianorum inquisitione percurrerent , sanctum Dionysium y contra incredulos dimicantem Parisius repèrerunt, cum quo Rusticimi presbyterum et Eleutherium archidiaconum persecutionis furor invenit. Hi beati viri a S. Dionysii nunqnam se sustinuerunt abesse prsesentia , quos in unum interrogatio persécutons invenit, sed reperire non potuit quem a societate martyrii separaret.
Interrogati, unum et verum Deum in trinitate confitentur. Deinde terrore subjuncto , multisque affecti injuriis, vel suppliciis tnacerati, cbristianos se esse testantur, visoque percutientis ictu , Domini ac Dei nostri se famulos magnâ voce pronunciant. In hàc ergo fidei constantiâ permanentes, reddentes terrse corpora, beatas cœlo animas intulerunt, talique ad Dominum ineruerunt professione migrare, ut amputatis capitibus, adhuc putaretur lingua palpitans Dominum confiteri. Beata nimirum , et Deo grata societas, inter quos nec primis alter potuit esse nec tertius ; sed trinitatem confi tentes meruerunt venerabilem locum trino decorare martyrio.
Metuentes igitur percussores ne conversi populi fidelissima probataque devotio sanctorum corpora profutura sibi , et reliquias ad patrocinium tumularent , elegerunt undis Sequanae, profundisque gurgitibus martyrum corpora perdenda committere , quse imposita navibus ad praevisum jubentur gurgitem destinari. Tune matrona qusedam , licet paganorum implicata teneretur errore , conversionem tamen se desiderare mente monstrabat, et opère facere aliqua cogitans Deo placitura, usa subtilitate consilii, ad convivium venire postulat percussores, et du m eis copiam oblatse huma-
nitatis expendit, a memoria eorum qua3 susceperant agenda discussit, ac fidolibus suis sécréta ordinatione committit, ut substracta furto corpora diligens elaboraret occultare provisio.
Qui domina ordinatione comporta, festinanter quod eis praeceptum fuerat exequuntur, furtumque laudabile in sexto ab urbe memorata lapide, id est, in arata quam seminibus prœparaverant terra, industria colentis abscundunt. Facta deinceps, ut moris est, satione, nec suum seges negavit obsequium, quse tali fsecundata pinguedine, sic m ea beneficium ubertatis effudit, ut centuplicatos fructus et cultor acquireret et patria mireretur. Pubescente vero segete , diu latuit quod erat Parisiorum papillis profutururn.
Antedicta tamen materfamilias, horum non immemor secretorum, cum primum persecutionis tepuisse vidit fervorem, locum tantorum ossa martyrum servantem , quâ oportuit sollicitudine requisivit, atque inventuin eminentis mausolei constructione signavit. Unde post modum christiani basilicam supra martyruni corpora magno sumptu cultuque eximio construxerunt, ubi quotidie, opérante Domino nostro Jesu Cbristo , mérita eorum virtutum probantur monstrari frequentiâ : et experiuntur infirmi quantum Dei famulos conveniat honorari, ubi recipit csecitas visum, débilitas gressum, et obstructai aurium januse recipere merentur auditum.
Sed nec illud silendum est, quod immundi spiritus infestatione vexati, dum ad memoratum locum examinandi virtute divina ducuntur, sanctorum ipsorum coguntur imperio, quo quisque martyrum sit positus loco, designatis nominibus indicare. De quorum pas-
sioni YII Idus octobris Dominus nos gaudere voluit, qui centeshnum esse fnictum martyrum repromisit, cui est honor, et gloria, virtus et imperium in ssecula sseculorum. Amen.
Ces actes furent d'abord publiés par Bosquet , Hist. de l'Eglise g ail., IIe part., pag. 68, puis par Félibien, et enfin par les Bollandistes.
Voir chapitre III, n° 6, et IV, n» 6.