XIV. Et quanta sit hebetudo susurronum, pessimi
generis hominum, œstimare non valeo, qui cum doctorem egregium et eximium martyrem se habere, si gloriam patrise suse, suamque qusererent, contendere debuissent : potius se , cum habeant , non habere immurmurent.
XV. Quanta quoque sit amentium perversitas, dolere, ut res postulat, nequeo : quae cum votis et laudum praeconiis martyrem gloriosum suis iniquitatibus debuissent conciliare propitium, detractione et famrc minoratione laborant, quantum ex ipsis est, sibi habere infestum. Sed isdem in eœlis talium nec laude crescit, nec derogatione decrescit ; qui Salvatori junctus, et concivis angelorum effectus, de summa cœlorum arce singulorum voluntates intendit, et sequens Agnum quocumque ierit , corda omnium, divino lumine plenus, perscrutatur et pénétrât. In hoc quin etiam saeculo gloriae testimonio hujusmodi hominum, si tamen dicendi sunt homines qui detrahunt etiam in cœlis immort aliter regnanti quem adhuc in mortali corpore veneratse sunt bestiœ agonizantem. Sufficiens enim est illi suisque comitibus laus illa in sseculo, quam splendidissima eorum monumenta testantur, et celebri adoratione Christianus orbis fere totus proclamât. Nec mirum, si martyr Domini Jesu istorum sustineat cavillationem , cum idem Deus majestatis , qui resurgens a rnortuis jam non moritur, et in cœlis ad dexteram patris sedet, subjectis sibi principatibus, et omnium angelorum potestabus (Roiii. vi) per tanta annorum volumina adhuc ab incredulis indebita patiatur prsejudicia.
XVI. HaBC intérim, donec plura sumatis de cognitione suffragatoris vestri, Auguste serenissime, sumite,
et veraciter innotescite omnibus, quia hsec fi déliter vestrse dominationi dirigimus , veraciter ex' veracibus historiographis et historiarum paginis colligere procuravimus : quoniam veritas, pro qua pretiosum sanguinem hic servus, et amicus Domini fuderat, nostro mendacio astipulari non indiget, quae suo sibi testimonio sufficit, quaeque testes veracissimos quos repleverit, testifîcantes veracia efïicit. Denique quod nos diu multumque auxiantes quaesivimus , aliquis alius forte mirabitur, videlicet cur post omnia tormenta novissime, velut ab initio, hi sancti veri nudi publiée virgis caesi ? et ex studio hebetatis securibus sint decollati : quod tanto magis potest cogitando mirari, quanto aliis sanctis Dei hoc genus decollationis rarius aut nusquam legitur adhiberi. Qui noverit, uti ex verbis passionis illoruin conjicimus, et multa veterum gesta revolventes discimus, antiquitus morem fuisse Romanum, ut quisquis nobilissimorum reus Majestatis, a militia et defensione Reipublicae alio se conferens, contra senatus votum ageret, vel aliter quam se sententia haberet docere quo modo prsesumpsisset, securi ignobiliose, flagellis publiée caesus, cum omni dedecore interiret. Unde et centesima undecima olympiade Romanorum consul Manlius Torquatus, filium suum, licet victorem, quod contra imperium in hostes pugnaverit, virgis caesum, securi percussit. Quapropter ex his vos et quisque legentes advertite, quantae nobilitatis hic sanctus Dionysius secundum terrenam regenerationem fuit in sseculo, quantae sublimitatis secundum spiritualem regenerationem in Domino , quanti fervoris et fidei, tanta terrarum spatia pio zelo veritatis perlustrando in christiana religione , quantae aestimationis
etiam apud orbis principem, qui ut trucidaretur, hue Roma apparitores suos direxerit, in nobilitate prosapiae et fanatiei cultus eversione, quanta1 fortitudinis in tormentorum perlatione , quam abjectissimae vilitatis in occisione, quam pretiosissimae sanctitatis coram Deo in morte , quam excellentissimae et incogitabilis gloriae cum Christo in cœlo, quam mactae virtutis sit in adjutorio nostrse fragilitatis, adhuc laborantium in agone, quam felix cum proprio et beato recepto corpore gaudebit perpetuo cum sociis suis, et omnibus angelicis choris, cunctisque sanctis Domini et electis in aeterna felicitate, per eumdem Dominum et Salvatorem nostrum Jesum Christum, verum Deum, Deique et hoininis fîlium, qui in unius substantiee ac potestatis trinitate perfecta vivit et régnât Deus, per omnia ssecula saeculorum. Amen.
Lettre d'Hilduin à la catholicité tout entière au sujet de la Vie de saint Denys l'Aréopagite , composée par l'ordre de Louis-le-Débonnaire,
Hilduinus humilis Christi servus, et domini mei Dionysii pretiosi sociorumque ejus matricularius, omni catholicae dilectioni, quaquaversum Spiritu Sancto diffusas, pacem continuam et gloriam optât seternam.
I. Cum nos Scriptura generali defînitione admoneat, dicens : Quodcumque potest manus tua, instanter operarare (Eccl., ix), etpii Augusti simulque plurimorum ad hoc desideria cognoscerem anhelare , visum est mihi, etiam in hac parte quiddam sudoris impendere, ut notitiam de ordine conversionis [conversationis) et
332 APPEiNDICE.
prsedicationis atque adventus Romam, seu triumphalis martyrii beatissimi Dionysii, quae maxime Graecorum continetur historiis, et quasi sepulta, antiquorum scriniis apud Latinos non modica portione servabatur obtecta, in lucem Christo ju vante reducerem : quatenus devotis exinde erga Dei et excellentissimi martyris sui cultum devotio cumulata succresceret, et débitée servituti nostrae, in domo Domini, quantum ad exiguitatem nostram et ingenii nostri attinet, cyatho gustum fidelibus propinanti, ejusdem amici Dei, cujus id amore studuimus, interventio gloriosa divinam misericordiam impetraret. Ut enim et ante nos dictum, gesta bene viventium, elementa sunt vitam volentium, et exempta martyrum, exhortationes sunt martyriorum. Quapropter sequentia reiegens, poculo debriatus praeclaro, fidem pietatis eructet et non obsequium nostrum nomini temeritatis assignet. Quia vero, ut per quemdam sapientem dicitur, multoties in vili persona despicitur veritas, cui nihil praeferri debuisset, suppliciter omnes, in quorum manus hsec venerint, deprecor, ne in his nostrse personae humilitatem et agrestis orationis indisciplinationem attendant, cum personarum acceptatorem in hac duntaxat parte non esse Dominum sciant. In qua scilicet me imperitum sermone , non tamen scientia, fateor. Quiu potius hune, de quo res agitur, inclytum et verum Christi militem ante oculos ponant, cui humanse vocis dignitate impar omne erit, quidquid in laude ejus, aliquis nunc mortalium dixerit, quoniam ab eo solo digne potest laudari, a quo et per quem talis meruit fieri. Yera itaque a veracibus de eo scripta, et simpliciter in unum collecta fideliter relegant, et si nostrse imperitiae fuerint indignati, ad vete-
rum monunienta recurrant : quia nos non nostra, nec nova cudimus, sed antiquorum antiqua dicta, de abditis admodum tomis eruimus, et veritatis sinceritate servata, paginis raanifestioribus indimus.
II. Cseterum neminem sani capitis haec minus acceptare putamus quia anteriori tempore repetita non fuerant, cum liquido noscat quod is qui creavit omnia simul (Eccli. xvm) , noluit revelare cuncta, vel cunctis simul; multaque manifesta iterum esse tempore occultata. Ad mentem enim débet redire, quod in litteris divinitus inspiratis legitur (IV Reg., xxn) de legis libro diu latente, et denuo sub admiratione invento. Et cum Daniel dicat : Pertransibimt plurimi et multiplex erit scientia (Daniel, xn) : quanto magis nullus abjurare debebit quod multis comitibus aliorsum intuentibus, segnis quique aut tardus post gradiens, perditionem in via, quam procedentes triverant, invenire non possit. Abjecta denique omni ambiguitate, quod iste ipse Dionysius, cujus hic gesta scribuntur, non sit Areopagites et Athenarum episcopus , quid quisque dixerit, veluti de autumatione Gregorii Turonensis episcopi, et subreptione Bedae sancti presbyteri, atque aliorum quorumque sine auctoritate jactatur; qui curiosius hoc scire voluerit, ut de multis qusedam designemus ex nomine, Eusebii Csesariensis historiam, et Aristarchi Grœcorum chronographi ad Onesiphorum primicerium epistolam, et Yisbii conscriptionem perquirat et relegat. Ibique discere poterit quis iste Dionysius fuerit ; et qualiter per martyrii palmam ad Christum pervenerit, si hic eis in sui connexione manus dare fidei detrectaverit. De his autem et aliis quibusc unique, unde sumpta sunt omnia, qua? pra3 manibus
tenentur collecta, si benignitati legentis commodum ac placitum fuerit, et alibi ea invenire nequiverit, litterarum nostrse parvitatis ex hoc ad Serenissimum Augustum affatim illustratione valebit. Nam et si eis credere dignatus non fuerit, illae sibi tamen sine quolibet supercilio prodent, ubi hœc universa, et qualiter, et quo ordine dicta manifeste reperiat, ipsorumque librorum plenitudinem, si indiguerit ab archivo nostrse Ecclesiae mutuare quibit. Valeat fidelis et charus f rater omnis in Domino, cum pietate et gratia memor nostri.
Voir chapitre VI, n°s 17-20.
LETTRE D'HINCMAR , ARCHEVÊQUE DE REIMS, a l'empereur charles-le-chauve (876),
Tirée du Ms 5549 de la Bibliothèque impériale de Paris (fonds latin), contemporain d'Hincmar lui-même, et, suivant le témoignage du savant paléographe M. L. Paris, provenant de la bibliothèque même d'Hincmar.
Domno glorioso Karolo imperatori augusto, Hincmarus, nomine , non merito , Remorum episcopus ac plebis Dei famulus.
Lectâ beati Dyonisii passione a Methodio, Constantinopolim Româ directo, grece dictatâ, et ab Anastasio utriusque linguae perito et undecumque doctissimo, apostolicœ sedis bibliothecario, latine conscriptâ; sicut in praefatione sua narrât , recognovi his quse ibi scripta sunt ea quae in adolescentiâ legeram consonare : videlicet per quos ac qualiter gesta martyrii beati Dyonisii sociorumque ejus ad Romanorum noticiam, indèque ad Grseeos pervenerint. Nam quandô , Deo disponente, in Franconofurth palatio nati estis, Hucberto, prsecentori palatii, episcopium Meldensis urbis commissum est; ubi? propter Hildrici episcopi setatis prolixitatem et diutinam œgritudinem ? qua3dam ad scientiam et religionem pertinentia, necnon et sedificia ac cœtera quseque necessaria neglecta invenit. Qua-
propter a familiari suo Bodone , clerico domni et nutritoris mei Hilduini, abbatis sacri palatii, clericorum summi, quemdam clericum, ipsius Bodonis propinquum , nomine Wandelmarum , qui cantilenam optime a Teugario magistro in sancti Dyonisii monasterio didicit, ad erudiendos clericos suos obtinuit. Cui abbatiolam sancti Sanctini in beneficium dédit. Idem autem Wandelmarus in loco sibi commisse- quaterniunculos valde contritos , et quae in eis scripta fuerant pene deleta, de vitâ et actibus beati Sanctini repperit, quos ob familiaritatis noticiam, et quia me sciolum putabat, ad exhaurienda ea quae in eisdem quaterniunculis contineri videbantur et, ad scribendum aperte in nova pargamena miebi commisit , quod et studiose peregi, et michi commendata commendanti restitui. Sed quia diu est quod idem Wandelmarus, etiam an te obitum Hucberti, defunctus fuit, et, sicut audivi, idem locus neglectus extitit , ac demum in eâdem urbe Nortmanni fuerant, et quaedam incendio concremaverant, quaedam verô praedantes diripuerant, nescio si ipsi quaterniunculi vel eorum exemplaria in eâdem urbe valeant reperiri. Propterea exemplar eorum quod michi retinui vestro devoto et bono studio offerendum putavi ; ut si quae sunt illorum reliquiae qui negabant domnum et patrem nostrum Dyonisium esse Ariopagiten, et a beato Paulo apostolo baptizatum, ac Atheniensium ordinatum episcopum, et in Gallias a sancto Clémente directum , ex his quae grœca testificatio et romance sedis assertio et gallicana intimât contestatio, ratum et in hâc re recognoscant quod inde ante nos dictum est. Nam veritas sepius agitata magis splendescit in lucem.
Voir chapitre VI, n<> 21.