‹ Saint Denys l'AréopagiteChapitre 156 sur 160 · ACTES AUTHENTIQUES · texte numérisé non relu

ACTES AUTHENTIQUES

Traduits par Anastase-le -Bibliothécaire, du grec de saint Méthodus, et envoyés en 876 à Gharles-le-Chauve ; publiés pour la première fois sur le manuscrit 5549 (fonds latin) de la Bibliothèque impériale de Paris , contemporain d'Anastase-le-Bibliothécaire et de Gharlesle-Chauve.

PASSIO SANCTI DIONYSII AREOPAGIT^E

ATHENIENSIS EPISCOPI.

Sermo gratiarum coronat intellectum raeum, et lex verborum naturali prolatione irapeditur; sensibus gratificis irrigo mentem ; et sermonem ad operandum non roborat organum. Christe mihi Sapientia et Yerbum Patris consubstantiale , tribue tuum spiritum magistrum, qui ferat ordinem quatinus os meum repleatur moderamine , et procédât a mente sermo gratissimus. Ex gaudio enim vincor, enarrando, et solus habere fortia gesta in mente multi gaudii gestio. Ditans autem exultationem in cogitatione, pauper efficior ad eloquendum quod amatur; et solum puto tropœa ferre super incomparabili thesauro, et quod est ruinosius tanquam inexperti sapientiae, simul conversans amabilior apparet indisciplinatio. Propter quod quia et sermo

et intelleetus, opus etiam et theoria, ter desiderabilia divini spiritùs tui charismata sunt, superveniat Salvator, is qui de tuo accipit et docet hominem ad inspirandum et annuntiandum , et ad intellectum indigno mihi tribuendum. Etenim de caetero, post orationem, incipiam nomen , et post invocationem segnitie dissol var.

Diorrysii beati Passio inventa est; Dionysii beati certamen, fratres, revelatum est ; Dionysii desiderati etab hominibus occultati sanctissimus finis illuxit; Dionysii qui vere est Theonysius. Domino enim, cursu consummato, divertit, et hujus victoriâ circumdatus, laudabiliter triumphavit. Vere enim Theonysius Dionysius, qui vocabuluQi ab exterioribus ducit, et ad morem ad interiores inducit, qui, gratiâ quidem falsi nominis Jovis vocatus Dionysius, Deo autem vero Pheronyme nuncupatus. Hoc aptissime interpretatur. Dicunt enim exteriores Dion veraciter divinum , quod est egregium sive mirabile. Non autem habent egregiam vel mirabilem operationem veraciter aeque ut nomen nefandi. Unde et illis appositus ad putativos et non existentes Deos, Dionysius devolutus, et qui comprebendit sapientes in astutiâ eornm, Christo praBscienter Pheronyme vocatus est Theonysius, et peragrantem doctrinis et itineribus ab Hierusalem et in circuitu usque ad Hillyricum Paulnm, cuncta facile percurrens, non valebat excurrendo superare circa solum Arium-pagum devolutus.

Dum enim ille fasces sermonum, ut cumnlos palearum, coacervaret, et inutilem molem in efficaciaa verbis sublimius exaltaret, non haberet autem spicam salutis ponderantem, supervenit semini-verbius Paulus, agri-

cola studiosissimus , ad mensnram terrse utpote vas Christ! pretiosissirnum et hoc gyrante reperto et jactato ceu grano uno fidelis Verbi nutrimenti capace , eundem ipsum propriam comburere faenilem collectionem compulit Dionysium. Ut enim tantummodo cognovisset magistri ex operibus stabilitatem , et compote gusta Verbi granum mandisset, rapit escam gula discretionis, atcpie Benjamin opime ab Athenseo factus, rapinas philosoforum, quas mane comedit, serotinas humi in conspectu posuit Christi. Gessit enim magno Dei verbo, qui facile operit omnem sensus humani distortam et multifariam fabulam, ut ait alius Dionysius, Magnus scilicet Gregorius, et invenit lupus Benjamin dignum catulum, et ponit cum eo amare vitis judaeorum ac infidelium nationum macerias in ruinani perfectam. Et cum excoluisset Athenas, ac si quidam fructifer amplissimus, episcopalissime, venit Romain , preceptorem etiam in hoc imitatus. Egit autem post mortem 9 veluti et vivens? magistro comparia , sicut ostendet per locum sermo venturus.

Porro abhinc jam narrabo hujus martyrium; exhorresco enim saltem cogitare et conserere omnino sermonem ei qui est proprise sermonum moderator et forma. Ostendit secunda librorum sapientissimi Lucœ cunctis luculenter historia, quod post resurrectionem Christi et ascensionem fuerit Saulus obcaacatus, et in Paulum illum mutatus. Ostendit autem iterum et nomine non opinione Eusebius in secundo Ecclesiasticae tomo historiaB suae, tertio decimo anno imperii Neronis sacrorum victorum Christi martyrum Petrum et Paulum apostolos consummatos, quorum reminiscens , quae nobis in manibus invenitur

beati hujus Dionysii Passio, pro eo ut diceret, tertiodecimo in quartodecimo anno certamen apostolorum describit. Sed in hoc nulla est dissonantia. Etenim, in fine tertii decimi est , et initio quartidecimi anni consummatum principum apostolorum certamen. Panemi enim erat dies quintus, secundum Grsecos ; vice— sima vero nona dies Junii mensis apud Romanos : et fortasse quidem finem unius certissime, alter vero principium alterius, annum indifferenter descripsit ; et quod putabatur, esse dissonum, taliter erit potius consonum.

Gum hi ergo tune, ut prsefatus sum, per crucem et gladium, ad proprium magistrum transmigrationem fuissent, et hos terra ut sibi visum est Nero privasset, cœlestibusque gloriose tabernaculis transmisisset, videns, ut de se Paulus Ausoniis scribit, discipulus ejusdem Dionysius non se habere locum ultra in climatibus suis in quibus super operaretur post praeceptorem humanum rus (totum enim jam felicitate et voluntate naturae suscipiens ? a magistro cultum , percoluit) ; secum tractans pergere cœpit, gratiam spiritualem imperturus Italis et Brittonibus, Romanis quoque atque Germanis. Et properans, ac tribulationum aratro, quasi cotidianâ cruce, post intelligibile atque sensibile dissecans mare, beatum consequitur apud Romanorum magnam civitatem Glementem , apostolica3 sedis divinitus gubernacula moderantem. Et hujus pedibus tanquam non labentibus, summae semitœ vestigiis, utrisque manibus suis ex desiderio comprehensis, adimpletâ que prospère decenti adoratione, similem nimirum obtinere ab eo receptionem promeruit, experimentum que dédit et accepit per longiorem inter invicem et cum invicem commora-

tionem ; et forte actum est quod dictum est a praeceptore ipsius ut simul consolari per fidem quae erat in invice m, suam atque illius, gratiamque spiritalem impertiri, atque suscipere viderentur. Quod enim in utroque succendebatur et ardebat, ad hoc flagrabat, ut perpetuo iucens dilectionis ignis in invicem haberetur, sicut utrique debebatar. Fit prolinus et statuitur ex incognito cunctis insignis, ex advenâ omnibus memorandus et ponitur non velut in lucernali denuo solio fax, sed linguam et omnem oculum excedens et praevidens utpote diei cujusdam roseicolo rutilius.

Memoranda vero mihi est etiam ista nunc enarratio, quia in ejusdem martyrii série invenitur insertum, quod, eisdem diebus, Clemens, qui, latinâ linguâ, ita merito dicitur Philippuin quemdam Hispaniae promovisset episcopum, dans et commendans ei totam potestatem atque virtutem, quam accipiens a Petro in aedificationem et non in destructionem , ut ait Paulus ille celsus, creditam habuit solvendi scilicet ac ligandi, quanta vellet, utpote Spiritûs sancti participi, et considerare scienti quae congruunt. Dicebat et hoc ei, in alacritatis argumentum : Operare, Frater, super ninam et talentnm, et dominicis adde thesauris, qui ecce crediti sunt tibi , quatenus audias in adventu communis Domini nostri : Euge serve bone et lidelis, quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituant , intra in gaudium Domini tui.

Hoc ergo dimisso modo quo dictus est, Dionysius cum Clémente, multis ad eos qui per illas erant regiones, dispositis, proficisci ad profundiores et in Hesperioribus partibus sitas, an liquidius dicendum, illustrare tenebrosiores ignorantiâ gentes, beato Clémente

valedicto perspexit; et apud quemdam portum Arelatensium civitatis una cum omnibus qui secum erant appulsus est. Ex quo Marcellum ad Hispaniam, Antoninum in Aqnitaniam , verbum mittit seminaturos et roboraturos. Porro usque ad Parisiorum civitatem veniens, illinc rursus Lucianum sanctissimum in Beblecanensem insulam praedicare transmisif ; ipse vero solus apud Parisios et alios crudeliores remansit, qui quidem nanti plus erant quam pisces, et irrationabiliores ad divinœ receptionem cognitionis. Furore vero venenoso ac ira immitia quseque omnium bestiarum atque reptilium ferocium superabant, parvo decentis hommes astutiaî ac inspectionis intellectu, indomitos motus propriâ manu variantes, habebant autem asscarum e terra et fluminibus, hi qui per locum illum inhabitabant, multam copiam, et carnis delicias. Prœsentata vero conspectui refectio gulosius exhibet desiderium et data dulcedo gutturi immoderatiorem efficit appetitum. Intra hune autem laqueum habitatores Parisiaci oppidi detenti, cum refectionem hinc invenirent et fluvio post murum obstruerentur, non imaginabantur esse nec sestimabant aliud quid gloriosius.

Cum autem introisset in médium nuper adveniens, et visionis specie verba magis extranea essent, modicum et ecclesiam colligendo dedicavit fomitibus Verbi, et sic palmis eos qui prius a?que ut lapis positi erant, ut sapiens architectus connectens, verbi vinum ad fruendam lsetitiam non degeneratum, proposuit Dionysius, ita ut assererent omnes qui prope et qui longe erant, quod suavitate ipsius, et jam lavacrum inebriaverit , et ab admiratione atque fiduciâ concrepantis fluctus qui circumdabatur fluvii, sese transferentes et removentes, ad

aquam quse in medio civitatis ex ore novi advense manabat, ac si quotidie mero profusi nectare, sanse, sedulaeque doctrinse vacantes conferrent, et miraculis per fidem veloti fruentibus alerentur, et quasi pomis virtutum refecti dulcedine sapientis magistri, qui dogmata operibus edocebat, quique non solum fidèles quosque sed et sacerdotes ad hoc atque illos qui apud eos probabiliores habebantur quam celeriter illustravit. Major hsec quam Noe agricultura, non quidem in omni hominum vitâ quae in carne est, sed in toto illo Occidentis profnndo, cum excelsum salutis et justum fulgere ac rutilare in anima solem fecisset. Sic enim doctrinis ejus multitudines crescebant, et ad fidem compellebantur, secundum priscam apostolorum doctrinam et disciplinant, quia enim signa et prodigia per illud tempus patrabat non priscis minora fortasse, millia credentium nihilominus apponebantur. Cumque praedicatio in latitudinem et longitudinem quotidie procederet, Dometiano impio imperatori super praestigiis sanctus accusabatur, qui modicum pendens quod omnibus gentibus imperaret, nisi et Dionysium comprehenderet, persecutionem commovet contra omnem Christianum vehementissimam, quo forte cum omnibus inter omnes et istum nihilominus comprehenderet ; mittens ad Gallos, et eos qui circumcirca erant, ad requisitionem sancti.

Et multos quidem timor coegit, paratam formidantes capitalis incisionis sententiam, non autem hune cum omnibus hebetem fieri persuasit deterrens et preedator auditus. Sine subtractione vero prsesentia» suae Parisii perseveranter doctrinis, quasi nullo nialo minitante y comprehendit. Itaque comprehendit quidem vere sed non subvertit , invenit sed non cepit , adolatus est , sed

non furatus, insidiatus sed non praedatus; minatus est, sed non rupit ; allisit, et percussit, et clausit, non autem movit, non eraollivit, non subtraxit. Illud quippe quo subvertit turbas atque distraxit, quarum subintroivit terminos, peste mqne diffudit, antiqui draconis et tortuosi est serpentis indicium , instabilisque vesania et familiaris exorbitatio.

Quamvis autem per Dometiani ministros nequissimus locis jam illis incumberet, non tamen mores inventi Sancti mutare, licet speraret, praevaluit. Sed quando spirantes turbines Imperialium procellarum, torvo oculo et nequam sermone utentes, dixerunt : « Tu ne es infamis senex qui Imperatorum edicto facis » injuriam, et deorum respuis cultum? et die religio- » nem, et prœdica celeriter quae sit cultura tua. » Tune maturius quam sermo compleretur, attoniti, ab eo, gloriosisque sociis Rustico, scilicet, presbytero, et Heleutherio Diacono, discipulis ejus, propriam ipsorum divinam prorsus audierunt religionem. Theologia vero erat, secundum consuetudinem quod dicebatur, ipso responsionis fulgure, otfuseans infidelium stoliditatem. « Patrem, enim eos quasi ex uno ore asseverantes, in- » genitum, Filium genitum, solum ex solo singulariter, » et spiritum procedentem ex Pâtre, unius substantiae, » et unius potentiae, ac unius gloriae, unam Trinitatem » personarum , essentiam unam atque naturam Do- » mini unam adoramus et colimus, » audierunt. Respondentes itaque truces dixerunt : « Sic quse de » vobis audivimus, veritas habet; vos enim estis, » profecto et non alii, qui respuitis Deorum et Impe- » ratorum culturam pariter et edicta. » Sancti responderunt : « Christi, qui est ante saecula, ex Pâtre

» ortus, novissimis autem temporibus, ex semper vir- » gine illuxit , ipsius potentia et fide circum amicti , » eumdern ipsum omnibus gentibus et populis praedi- » camus et confirmamus. Sic constantia fisi responde- » mus, et sic incunctanter et minime subterfugientes, » pronuntiamus quod a nobis colitur. » Stupefacti ad hoc tyranni, et sententiam jam ante prolatam contra omnem qui non obedisset, habentes ; quod si quis non immolare daemonibus proderetur, secundum quod parère minime conabantur, noverant enim quod impossibile foret capitali animadversioni omnes subjici, secundum quod olim visum fuerat impio Imperatori gerere decreverunt, Dionysium cum discipulis perimentes. Et alii quidem immortalitatis per mortem circumdabantur coronâ circumplexâ et triplici ac divinitus plexâ, sed Ghristus propter quem et pro quo fiducia et certamen erat, adhuc et jam miracula pluere non cessabat.

Educti ergo sunt continuo de civitate , signo uno, ad collem, ter beati, illic per gladium qui corpus partitus est , connexionem apud Dominum spiritualiter accepturi. Duo quidem consummati , terrae appositi sunt. Is vero qui rêvera est et post obitum et post dormitionem magnus Evangelista susceptum recisum caput suum, o miraculum! super utramque manum portavit; veluti quisalterius alter, duorum miliariorum iter cursu rectissimo , a montis vertice transigens , Paulumque rnagistrum post abcisionem capitis est secutus ? et sicut ille causa mortis suse Perpetuse pudicœ linteo usus , post decollationem actiones gratiarum rependens , corporis et animai oculum ? dum oscularetur, aperuit, ex quo et moriens hanc vivam secum martyrem tulit, qua3 profecto Christo crediderat;

APPENDICE. 353 ita hic omni civitati ut uni mulieri videnti quodam modo se sepelientem et ministrantem, persuadet psallere simul et credere mirabiliter. Pretiosa , vere , in conspectn Domini mors, sanctorum ejus! et certificata opéra super sermonum exitu! Persuasit ei quo, propter Dominum, ad vitalem eligendam mortera, et ad certamen esset audax et prompta. 0 beat u m et alaere ad praedicationera propositum , qui et post Jinem cum procurasset occurrere, posse a Domino gratanter accepit. 0 caput quod adspexit, et odoravit, spiravitque et audivit mandatorum Domini légitima; quodque hujus quadrifariœ mensurse collectione sensuum suorum tactum, et jam sumpsit débite ministrantem, ut essent in unum omnes pariter aggregati, et manus quee gaudenter operabantur usui totius corporis tenentis imperium, capiti suo et jam post obitum ministrarent, tanquam id quod bene operationes ordinaverit praesidendi, et palpandi , et videndi, et audiendi , et dicendi , ac odorandi Christi, consulens et prospiciens singillatim mysteriis! 0 caput ob Ghristum recisum, et quod pro se corpori Ghristum constituit , eidemque Ghristo tanquam munus oblatum est manibus ; scilicet propriis quibus antea offerre prsecipiebat, nunc eisdem oblatione plenis nihilominus offerentibus! 0 caput quod adquivit, de superioribus, non de inferioribus? oculos suos tanquam cœlestia et non terrestria contemplantes , quodque oblatum est primordium et primitiae Domino lubenti offerri sine maculâ! Oblatum est ergo caput cum omnibus sensibus Domino , ne forte appareret vacuis Dionysius in conspectu Domini ! Quid autem praestantius secum et ex se Domino sumeret ofiFerendum? Quidnam et repperiret magis primitivum Domino

sacrandum, aut quid haberet magis proprium Domino fructificandum? aut quem alium quam seipsum adduceret mysticum Spiritui Sancto, quo Deo acceptissime vixit huic dexterrime se offerens et libans ; quia enim dictum est : Oculi sapientis in manu ejus sunt ; caput autem viri Ghristus est, lucerna vero corporis oculus est, quemadmodum se habent vêtus et novum, ac Dominum, et cuncta divina eloquia, semper superna et ante abscissionem Dionysius intuens, ac deinde Theonysin resplendens, capite quoque quod Ghristus est, et jam ferendo corporis capite adornabatur. Resplendebat autem huic tanquam in capite Christo lucerna mandatorum ejus lucidior oculis de quo Job ait : Cum resplenderet lucerna ejus super caput meum, et plus fulgens quam oculi, totum corpus illuminabat, sicut rursus Dominus dicit : Si oculus tuus simplex fuerit , totum corpus tuum lucidum erit , et tanquam si fulgore suo lucerna illuminet te, quia ergo hsec in beato taliter contemplabantur, trahitque pes a spiritali lucerna quod est in capite fulgur, ideoque Psalmista clamât : Lucerna pedibus meis lex tua, et lux semitis meis, non est prohibitus currere post abscissionem, post finem , post mortem. Sicut enim naturaliter vivens et manens, majoribus gratiis antea sublimissime coronatus est ita et abscissus, sine prohibitione gratiam operandi suscepit a capite Christo, sicut diximus , et a mandatis quasi quibusdam oculis ductus , non est coercitus , sed occisus , Deoque proficiens , ipse seipsum obtulit , pedibus iter agens pretiosa oblatione. 0 consilium impiorum atque carnifîcum qui sentientes quod ipse a se quodammodo profectus esset, et quantum cursu se voluntas habuit ab eorum oculis evolasset, Rustici

et Eleutherii sanctorum concertatorum ejus comprehendere permissi sunt corpora, et hos deorsum in abyssum jacere ac mittere, verbo tantum collocuti sunt, licet consilium eorum ad efïectum non venerit, metu videlicet augendae fidei ut susurrabant, et invidià sanctse sepulturae christianorum boc ingenium colligentes.

Guni autem hœc in feritate inaniter scelesti meditarentur, apparuerunt in potatione mulieris Catullae nomine, propriorum nequam consiliorum undis dirrupti, et lugo afïlictionis quod martyribus prseparaverant imponendum hoc per intellectum mulieris ingenuitate décore contritum. Dapsilibus quippe prœdicta cœnae prœparatis epulis, hos reficiens, erat enim quamvis adhuc catechumena, bene tamen in Domino sperans , vino ac muneribus, ex cœlesti consilio eos deridens pariter et excaecans, discit quid vellent ultra sanctorum percontata facere corpora, et cum adhuc ductius epulationem detineret, uno démentes inebrians, servorum fidelissimis fi sa crédit verbi mysterium et subinfert prsecipiens quo celeriter furarentur divinissimos sanctorum thesauros, et qualiter honeste ac diligenter sepelirent apud petram ruris quod ad sementem in parte urbis praeparabatur. Quse ex tune incessabili sanctifîcatione recepta fidelibus sœpe agricolis hactenus centuplum prsestando gratissimum fructum carpendum.

Deficientibus autem persecutionum minis quemadmodum aquarum ampullis et flamma sacrificiorum facile in favillam redacta semper vivente caritate pia hsec muliercula erga martyres flagrans, cum venerabilem invenisset locum ad translationem sanctorum trullo

fabricae designavit. Cum autem complesset desiderium suum tanquam per hoc nimirum requiem sperans, residuum domus multitudo christianorum qui ab eis edocti fuerunt dedicavit, unum tribus promptissime templum conficiens in gloriam unius et impartibilis id est divinse ac adorandae Trinitatis sedificans. Qui sepulti corpore, Christo autem assistentes spiritu, trahere per intercessiones invisibiliter, et stillare operatione visibiliter adversus omnem corporum et animarum languorem sanitates non desinunt postulantibus.

Passi vero sunt semel quidem septimo die mensis octobris très isti sanctissimi martyres Dionysius, Rusticus et Eleutherius in partibus Galliarum, apud Parisium civitatem sub Domitiano imperatore septimum autem diem festum revolutis et non desinentibus annis in vero rege Christo Domino nostro omnibus fidelibus conferentes. Cui est glorise et imperium cum Pâtre suo et sanctissimo ac vivifico Spiritu, in sœcula saeculorum. Amen.

Explicit Passio sanctorum martyrum Dyonisii, Rustici et Eleutherii.

A folio 3 adfolium 15.

Voir chapitre VI, n° 22.

Page 1