‹ Saint Gilles (volume 2)Chapitre 94 sur 253 · COLLECTA · texte numérisé non relu

COLLECTA

Prétende nobis domine misericordiam tuam, et beati egidij abbatis intercessio cuius nos dedisti patrocinijs adiuvari tribue : ut maiestatem tuam exoret pro nobis.

AD MATUTINAS

Invit. Adoremus regem totîus bonitatis auctorem. Qui sanctum egidium exornat : et gratie donis et iustitie premijs.

Ânt. Sanctus egidius natione grecus a preclaris parentibus originem duxit, Ps. unius confess. Ânt. Corpore valens, et acer ingenio féliciter alitus est, et liberaliter eruditus. Ânt. In rerum quoque possessione non tenuis : sed ingentem copiam provida largitas erogavit.

LECTIO I

Sanctus egidius natione grecus originem a preclaris parentibus duxit. Exfcitit enim athenis oriundus, pâtre videlicet theodoro : matre vero pelagia, qui regia stirpe progeniti sunt, Predictus vero egidius evo tener ad liberalia rudimenta dispositus. Doctoribus summis spiritus scientie gratia perlustratus brevi equiparavit.

K, Fidelis christi confessor egidius génère clarus. Sed scientia, virtute : et opère longe clarior extitit. v. Legitur quidem regia stirpe fuisse progenitus. Sed.

LECTIO II

Docili qiioque puero gratia dei non defuit : eius vitam omni morum lionestate commendans. lamiamque foris scintillabat indicijs succensa intus lampade caritatis. Quadam autem die dum beatus egidius ad ecclesiam pergeret : accidit ut quidam eger in urbis medie platea iaceret a transeuntibus elemosinam petens. Cuius vocibus miserandis sanctus puer compunctus : quamvis adhuc pedagogi sententiam sibi formidabilem estimaret, tamen extractam qua induebatur tunicam (aliud quod oportunius daret non habens) egro tribuit,

R. Hic evo tener ad liberalia rudimenta dispositus. Doctores summos brevi equiparavit. v. Dum potentis ingenij motum, nec levitas precipitem ageret, nec desidia tardum. Doctores summos brevi equiparavit.

LECTIO III

Qua indutus eger illico totius corporis sanitatem se récépissé gavisus est. Ad domum reversus egidius : et ubi tunicam araisisset : ut puer interrogatus respondit quemdam nomine non satis sibi notum illam abstulisse. Cuius rei facile sibi de venia conceditur : quoniam a parentibus quibus erat unions tenerrime diligebatur.

R. Docili quoque puero gratia dei non defuit. Vitam eius omni morum honestate commendans. v. lamiamque foris scintillabat indicijs, succensa intus lampade caritatis.

IIsT SECTJIsriDO iTOCTTJI^.lsrO

Ânt. Hic inter prospéra non est voluptate resolutiis, nec inter aspera diuturno certaminc superatus. Ant. Inediam, sitim, algores, et vigilias pro christi amore delicias reputabat. Ant. Affectus iniurijs, et graviter sauciatus affligentibus se deprecabatur veniam.

LECTIO IIII

Nec multum vero post parentibus eius in pace dcfimctis quorum obitum ipse spiritu révélante presciverat patrimonij sui quod ci satia

magnum remanserat christum fecifc lieredem. Mirabili qnoquc modo pauperando ditescebat diim pro temporalium impendijs eterna lucraretur.

K. Egro cuidam mendicanti quasi primitias elemosine sue dédit vestem qua non superflua tegebatur. v. Quamvis adhuc pedagogi sententiam sibi formidabat. Yestem.

LECTIO V

Interea dum quadam die rediret de ecclesia obvius ei fuit quidam miserrima specie : qui nuper a serpente percussus tumenti cute fatebatur sese mortiferum récépissé yirus. Quem vir sanctus fusa oratione pro illo : pristine sanitati restituit, atque iussit : ut inde grates deo cuius erat clementia sanatus redderet.

B. Prodijt extemplo quoddam memorabile signum. Quod deum egidio cooperari compertum est. v. Nam ut eger attigit fimbriam vestimenti tota eum infirmitas dereliquit. Prodijt.

LECTIO VI

Die vero quadam dum sacra misteria celebrarentur, forte quidam miser areptus a demonio cepit terribilibus clamare vocibus donec fere tota turbaretur ecclesia. Sed egidius qui ibi [aderat] deum more solito prius humi prostratus breviter oravit : statimque surgens domini pietate fretus arepticio hue illucque labenti se confidenter obiecit : et ut ab eo exiret maligno spiritui palam imperavit. Qui sancti imperium transgredi nequiens, hominem quem invaserat, horribiliter damans ac mugiens incolumem reliquit.

E. Parentibus autem eius defunctis in pace. Patrimonij sui cbristum fecit heredem. v. Mirabili modo pauperando ditescens dum temporalium impendijs eterna lucraretur. Patrimonij.

Ânt. Credebat quod didicerat a vero magistro in patientia tandem animas possideri. Ant. Yirtute itaque vectus ad sublimia sacerdotali infula meruit decorari. Ânt. Obtinuit enim illud sapientis quod in tempère ire factus est reconciliatio.

LECTIO VII

Cumque mira gesta laudum preconia sequerentur : eiusque nomen per omnes grecie partes magis ac magis innotesceret timens ne sibi vento favoris quantulumcumque minorarentur mérita atque iudicans incautum esse famé precio, bone conscientie thesaurum vendicare :

nativitatis sue patriam sua presentia viduaturus : ut liberius deo vacaret solitariam vitam expetens transeundum mare disposuit.

At ubi sancti viri virtus pre magnitudine sua latere non potuit : confluebant ad eum plurimi corporis et anime bénéficia postulantes. V. Nec vero ubi dater hylaris et quod daretur abunde aderat spei sue munere frustrabantur.

LECTIO VIII

Cum vero clam suis omnibus ad littus maris solus deveniret : [vidit] quamdam navem inter pelagi procellas, tempestuosis fretorum pulsibus iactari nautasque iam desperatos totius gubernationis oblitos pene nauf ragari. Pro quibus mox ut' orationis suffragium deo obtulit : sedata tempestate pervenerunt ad portum. Tu autem domine miserere nostri.

R. Cumque mira gesta laudum preconia sequerentur mari transite. Natalem greciam sua presentia viduavit. v. Incautum esse iudicans levis famé precio thesaurum bone conscientie vendicare. Natalem.

LECTIO IX

Videntes autem naute dei virum in littore adhuc incumbere orationibus animadverterunt se marina per illius orationes evasisse pericula. Interrogantibus autem nantis quis esset : aut cuius rei causa portum maris adisset : Respondit se esse christianum atque velle romam (si sibi deus facultatem supeditaret) pergere. At illi pedibus eius provoluti gratias inquiunt maximas referimus domino : qui te nobis talem socium conferre dignatus est.

R. Mirabile, ut supra.

Page 1