‹ Saint IrénéeChapitre 110 sur 181 · L EVE · texte numérisé non relu

L EVE

La conception virginale a été prédite encore par Daniel, II, 34 et par Moïse, Exode Ylî, g et VIII, 19. Du reste, il serait absurde de faire descendre Jésus de Joseph, puisque, d'après Matthieu, Joseph est fils de Jechonias, et que, d'après Jérémie XXII, 24-25, Jechonias est condamné par Dieu et privé du royaume : l'Esprit-Saint a rapporté cette malédiction parce qu'il prévoyait les explications des docteurs du mal et la théorie qui ferait de Jésus le fils de Joseph.

Comme par la désobéissance d'un seul \ le péché est entré (dans le monde)..., et que par lui la mort a

I. Voici le texte, livre III, ai, 10 ; 22, 4, 954-955 et 958-959. Quemadmodum per inobedientiam unius hominis introïtum peccatum habuit et per peccatum mors obtinuit ; sic et per obedientiam unius hominis justitia introducta vitam fructificat his qui olim mortui erant hominibus. Et quemadmodum protoplastus ille Adam de rudi terra et adhuc virgine — nondum enim pluerat Deus, et homo non erat operatus terram — habuit substantiam et plasmatus est manu Dei, id est Verbo Dei — omnia enim per ipsum facta sunt — et sumpsit Dominus limum a terra et plasmavit hominem : ita recapitulans in se Adam ipse Verbum existens ex Maria quae adhuc erat virgo recte accipiebat generationem Adae recapitulationis. Si igitur primus Adam habuit patrem hominem et ex semine viri natus est, merito dicerent et secundum Adam ex Joseph esse generatum. Si autem ille de terra quidem sumptus est et Verbo Dei plasmatus est, oportebat id ipsum Verbum recapitulationem Adae in semetipsum faciens ejusdem generationis habere similitudinem. Quare igitur non iterum sumpsit limum Deus, sed ex Maria operatus est plasmationem fieri ? Ut non alia plasmatio fieret, neque alia esset plasmatio quae salvaretur, sed eadem ipsa recapitularetùr servata similitudine...

Consequenter autem et Maria virgo obediens invenitur dicens : Bcce ancilla tua. Domine, fiât mihi secundum verbum tuum. Eva viro inobediens; non obedivit enim adhuc cum esset virgo. Quem admodum illa vjrum quidem habens Adam, virgo tamen adhuc existens — erant enim utrique nudi in paradiso et non confundebantur quoniam paulo ante facti non intellectum habebant filio»rum generationis ; oportebat enim illos primo adolescere, dehinc sic multiplicari — , inobediens facta et sibi et universo generi humano causa facta est mortis ; sic et Maria habens predestinatum virum, et tamen virgo, obediens, et sibi et universo generi humano causa facta est salutis.

Page 1