‹ Saint IrénéeChapitre 139 sur 181 · LA PRÉSENCE REELLE PROUVE · texte numérisé non relu

LA PRÉSENCE REELLE PROUVE

faut que notre Créateur éprouve en tout notre reconnaissance, par la pureté de notre doctrine, la sincérité de notre foi, la fermeté de notre espérance, la ferveur de notre charité, lorsque nous lui offrons les prémices de ses créatures.' Cette offrande pure, TEglise seule l'offre au Créateur : elle la tire de la

Oportet enim nos oblationem Deo facere et in omnibus gratos inveniri fabricatori Deo, in sententia pura, et fide sine hypocrisi, in spe firma, in dilectione ferventi, primitias earum quae sunt ejus creaturarum offerentes. Et hanc oblationem £cclesia sola puram offert fabricatori ofiferens ei cum gratiarum actione ex creatura eius. Judaei autem non ofiferunt : manus enim eorum sanguine plenae sunt ; non enim receperunt Verbum quod oflfertur Deo. Sed neque omnes haereticorum synagogae : alii enim alterum praeter fabricatorem dicentes Patrem, ea quae secundum nos creata sunt offerentes ei cupidum alieni ostendunt eum et aliéna concupiscentem ; qui vero ex defectione, et ignorantia et passione dicunt facta ea quae sunt secundum nos, ignorantiae, passionis, et defectionis fructus offerentes, peccant in Patrem suum, contumeliam facientes magis ei quam gratiam agentes. Quomodo autem constabit eis eum panem in quo gratis actae sint corpus esse Domini sui, et calicem sanguinem (?) eius, si non ipsum fabricatoris mundi Filium dicant, id est Verbum eius, per quod lignum fructificat, et defluunt fontes, et terra dat primum fenum, post deinde spicam, deinde plénum triticum in spica ? Quomodo autem rursus dicunt carnem in corruptionem devenire et non percipere vitam, quae corpore Domini et sanguine alitur ? Ergo aut sententiam mutent, aut abstineant offerendo quae prœdicta sunt. Nostra autem consonans est sententia Eucharistiae, et Eucharistia rursus confirmât sententiam nostram. Offerimus enim ei quae sunt eius, congruenter communicationem et unitatem praedicantes carnis et spiritus. [Voici le texte grec, rapporté d'après le Cod. Claromontanus des Parallèles de saint Jean Damascène [P. G. 7, 1028]: npo(j(pépO|i.£v 8è OLÙitù Ta 'tSta, è|i.|i.£^w<; xoivtovCav xal è'vtoatv àiraYyé^lovTEf;, xalô|i.oloYoi!>VT£çaapx6<;xal luveiijiaTOî l'yspatv] Quemadmodum enim qui est a terra panis percipiens invocationem Dei jam non communis panis est sed Eucharistia ex duabus rébus constans, terrena et cœlesti ; sic et corpora nostra percipientia Eucharistiam jam non sunt corruptibilia, spem resurrectionis habentia.

Cf. WiLP^T : Frac'tio panis (Paris, Firmin-Didot, 1896). Chap. VII : la célébration eucharistique au temps de saint Justin martyr, et particulièrement p. 40, sq. On connaît le texte fameux de saint Justin, Apologie I, 66 (P. G. 6, 428) : nous l'avons cité dans notre Avenir du Christianisme, I, (2® éd.) p. 211, note 4.

Page 1