DEUTÉRONOME, CHAPITRE XXIX
4. Et non dedit vobis Dominus cor intelligens *, et oculos videntes , et aures quie possunt audire , usque in præsentem diem.
5. Adduxit vos quadraginta annis per desertum : non sunt attrita vestimenta vestra, nec calceamenta pedum vestrorum vetustate consumpta sunt.
6. Panem non comedistis, vinum et siceram non bibistis : ut sciretis quia ego sum Dominus Deus vester.
7. Et venistis ad hune locum : egressusque est Sehon rex Hesebon , et Og rex Basan, occurrentes nobis ad pugnam. Et percussimus eos,
8. Et tulimus terram eorum , ac tradidimus possidendam Ruben et Gad , et dimidiz tribui Manasse.
9. Custodite ergo verba pacti hujus , et implete ea : ut intelligatis universa qua facitis.
10. Vos statis hodie cuncti coram Domino Deo vestro, principes vestri, et tribus, ae majores natu, atque doctores, omnis populus Israel ,
11. Liberiet uxores vestra, et advena * qui tecum moratur in castris, exceptis lignorum cæsoribus, et his qui comportaht aquas :
12. Ut transeas in fœdere Domini Dei tui, et in jure jurando quod hodie Dominus Deus tuus pereutit tecum :
13. Ut suscitet te sibi in populum, et ipse sit Deus tuus, sieut locutus est tibi, et sicut juravit patribus tuis , Abraham, Isaac et Jacob.
14. Nec vobis sulis ego hoc feedus ferio, et hæc juramenta confirmo,