Qui tetigerit hominis hujus uxorem *, morte morietur
12. Sevit autem Isaac in terra illa, et invenit in ipso anno centuplum : benedixitque ei Dominus.
13. Et locupletatus est homo , et ibat proficiens atque suecreseens , donee magnus vehementer effectus est :
14. Habuit quoque possessiones ovium et armentorum, et familie plurimum. Ob hoc invidentes ei Palæstini ,
15. Omnes puteos quos foderant servi patris illius Abraham illo tempore , obstruxerunt , implentes humo :
16. In tantum, ut ipse Abimelech diceret ad Isaac : Recede à nobis, quoniam potentior nobis factus es valde,
17. Et ille discedens, ut veniret ad torrentem Geraræ, habitaretque ibi *,
18. Rursum fodit alios puteos quos foderant servi patris sui Abraham*, et quos , illo mortuo , olim obstruxerant Philisthiim ; appellavitque eos iisdem nominibus quibus anté pater vocaverat.