Foderuntque in torrente *, et repererunt aquam vivam
20. Sed et ibi jurgium fuit pastorum Geraræ adversüs pastores Isaac, dicentium : Nostra est aqua. Quam ob rem nomen putei, ex eo quod acciderat , vocavit Calumniam.
21. Foderunt autem et alium; et pro illo quoque rixati sunt, appellavitque eum Inimicitias *.
22. Profeetus inde , fodit alium puteum * , pro quo non contenderunt : itaque vocavit nomen ejus Latitudo , dicens : Nune dilatavit nos Dominus , et fecit crescere super terram.