‹ Sainte Bible en latin et en françaisChapitre 151 sur 1035 · Deditque pulmentum, et panes quos coxerat, tradidit · texte numérisé non relu

Deditque pulmentum, et panes quos coxerat, tradidit

18. Quibus illatis, dixit : Pater mi. At ille respondit : Audio. Quis es tu, fili mi?

19. Dixitque Jacob : Ego sum primogenitus tuus Esaü ; feci sieut præcepisti mihi : surge, sede et comede de venatione mea, ut benedieat mihi anima tua.

20. Rursumque Isaac ad fllium suum : Quomodo, inquit, tam citó invenire potuisti, fili mi? Qui respondit : Voluntas Dei fuit ut cito occurreret mihi quod volebam.

21. Dixitque Isaac : Accede hue, ut tangam te, fili mi, et probem utrüm tu sis filius meus Esaü, an non.

22. Accessit ille ad patrem; et, palpato eo, dixit Isaac : Vox quidem, vox Jacob est; sed manus, manus sunt Esaü.

23. Et non cognovit eum, quia pilos manus similitudinem majoris expresserant. Benedicens ergo illi,

Page 1