Post quem peperit filiam, nomine Dinam
22. Recordatus quoque Dominus Rachelis, exaudivit eam, et aperuit vulvam ejus.
23. Quæ concepit et peperit filium, dicens : Abstulit Deus opprobrium meum.
24. Et vocavit nomen ejus, Joseph, dicens : Addat mihi Dominus filium alterum.
25. Nato autem Joseph, dixit Jacob socero suo : Dimitte me ut revertar in patriam et ad terram meam.
26. Da mihi uxores et liberos meos, pro quibus servivi tibi , ut abeam; tu nosti servitutem quá servivi tibi.
27. Ait illi Laban : Inveniam gratiam in conspectu tuo : experimento didici quia benedixerit mihi Deus propter te;