Constitue mercedem tuam quam dem tibi
29. At ille respondit : Tu nosti quomodo servierim tibi, et quanta in manibus meis fuerit possessio tua *;
30. Modicum habuisti antequam venirem ad te, et nune dives effeetus es; benedixitque tibi Dominus ad introitum meum. Justum est igitur ut aliquando provideam etiam domui meæ.
| 81. Dixitque Laban : Quid tibi dabo? At ille ait : Nihil volo; sed , si feceris quod postulo, iterum pascam et eustodiam pecora tua,
82. Gyra omnes greges tuos, et separa cunctas oves varias et sparso vellere; et quodeumque furvum et maculosum variumque fuerit, tam in ovibus quàm in capris, erit merces mea.
33. Respondebitque mihi eras justitia mea, quando placiti tempus advenerit coram te; et omnia qui non fuerint varia, et maculosa, et furva, tam in ovibus quàm in capris, furti me arguent.