CHAPITRE XXXIII
Rencontre de Jacob et d'Ésaü. Jacob se retire à Socoth, et de là à Sichem,
1. Elevans autem Jacob oculos suos, vidit venientem Esaü , et eum eo quadringentos viros ; divisitque filios Liæ et Rachel , ambarumque famularum ;
2. Et posuit utramque ancillam et liberos earum in principio; Liam ver et filios ejus, in seeundo loco; Rachel autem et Joseph novissimus.
3. Et ipse progrediens adoravit pronus in terram septies , donec appropinquaret frater ejus.
4. Currens itaque Esaü obviàm fratri suo, amplexatus est eum ; stringensque collum ejus et osculaus, fle vit *.
5. Levatisque oculis, vidit mulieres et parvulos earum , et ait : Quid sibi volunt isti ? et si ad te pertinent? Respendit : Parvuli sunt quos donavit mihi Deus servo tuo.
6. Et appropinquantes ancilfz et filii earum , ineurvati sunt.
7. Accessit quoque Lia eum pueris suis; et, cum similiter adorassent , extremi Joseph et Rachel adoraverunt.
8. Dixitque Esaü : Quænam sunt istæ turmæ quas obviàm habui ? Respondit : Ut invenirem gratiam coram domino meo.