Dixitque ad eos : Audite somnium meum quod vidi
7. Putabam nosligare manipulos in agro , et quasi consurgere manipulum meum, et stare, vestiosque manipulos eireumstantes adorare manipulum meum.
8. Responderunt fratres ejus : Numquid rex noster eris? aut subjiciemur ditioni tux? Hæc ergo causa somniorum atque sermonum , invidiæ et odii fomitem ministravit.
9. Aliud quoque vidit somnium, quod narrans fratribus ait : Vidi per somnium quasi solem, et lunam, et stellas undecim , adorare me.
10. Quod eüm patri suo et fratribus retulisset, inerepavit eum pater suus, et dixit : Quid sibi vult hoc somnium quod vidisti? Num ego et mater tua et fratres tui adorabimus te super terram *?