‹ Sainte Bible en latin et en françaisChapitre 235 sur 1035 · Quz , devoratis et consumptis prioribus · texte numérisé non relu

Quz , devoratis et consumptis prioribus

21. Nullum saturitatis dedere vestigium ; sed simili macie et squalore torpebant. Evigilans, rursus sopore

depressus ,

22. Vidi somnium : Septem spicæ pullulabant in culmo uno, plenæ atque pulcherrimae :

23. Aliæ quoque septem tenues et percussæ uredine * oriebantur é stipula ;

24. Quæ priorum pulchritudinem devoraverunt. Narravi conjectoribus somnium, et nemo est qui edisserat.

25. Respondit Joseph : Somnium regis unum est : quæ facturus est Deus, ostendit Pharaoni *.

26. Septem boves pulchræ, et septem spicæ plene, septem ubertatis anni sunt ; eamdemque vim somnii comprehendunt.

27. Septem quoque boves tenues atque macilentæ qua ascenderunt post eas, et septem spice tenues et vento urente percussæ , septem anni ventura sunt famis.

Page 1