Juda répondit : Cet homme nous a dit sous le sceau
du serment: Vous ne verrez point ma face si vous n'amenez votre frère le plus jeune avec vous.
# 4. Si ergo vis eum mittere nobiscum , pergemus pariter, et ememus tibi necessaria : ;
5. Sin autem non vis, non ibimus; vir enim, ut sæpè diximus, denuntiavit nobis, dicens : Non videbitis faciem meam absque fratre vestro minimo,
6. Dixit eis Israël : In meam hoc fecistis miseriam * , ut indicaretis ei et alium habere vos fratrem.
7. At illi responderunt : Interrogavit nos homo per ordinem nostram progeniem, si pater viveret, si habe-
remus fratrem; et nos respondimus ei consequenter
juxta id quod fuerat sciscitatus : numquid scire poteramus quód dicturus esset, Adducite fratrem vestrum vobiscum ?
8. Judas quoque dixit patri suo : Mitte puerum mecum, ut proficiscamur, et possimus vivere, ne moriamur nos
et parvuli nostri.
9. Ego suscipio puerum; de manu mea require illum : nisi reduxero et reddidero eum tibi, ero peccati reus in te omni tempore.