CHAPITRE L
Fanérailles de Jacob. Mort de Joseph,
1. Quod cernens Joseph, ruit super faciem patris, flens et deosculans eum.
2. Præcepitque servis suis medicis ut aromatibus condirent patrem.
3. Quibus jussa explentibus, transierunt quadraginta dies : iste quippe mos erat cadaverum conditorum. Fle-
vitque eum Ægyptus septuaginta diebus.
4. Et, expleto planctüs tempore, loeutus est Joseph ad familiam Pharaonis : Si inveni gratiam in conspectu vestro , loquimini in auribus Pharaonis :
5. Eo quód pater meus adjuraverit me, dicens, En morior; in sepulero meo quod fodi mihi in terra Chanaan,sepelies me; aseendam igitur, et sepeliam patrem meum, ae revertar.
6. Dixitque ei Pharao : Ascende et sepeli patrem tuum sicut adjuratus es,
7. Quo ascendente , ierunt eum eo omnes senes * domüs Pharaonis, eunetique majores natu terræ Ægypti;
8. Domus Joseph eum fratribus suis, absque parvulis, et gregibus atque armentis , quæ dereliquerant in terra Gessen.
9. Habuit quoque in eomitatu eurrus et equites; et facta est turba non modiea.
10. Veneruntque ad arcam Atad, que sita est trans Jordanem : ubi , celebrantes exequias planetu magno atque vehementi, impleverunt septem dies.
11. Quod eüm vidissent habitatores terræ Chanaan, dixerunt : Planetus magnus est iste Ægyptits. Et ideireó vocatum est nomen loci illius, Planetus Ægypti.