CHAPITRE XI
Prédiction de la dixième et derniére plaie,
1. Et dixit Dominus ad Moisen : Adhue unà plagá tangam Pharaonem et Ægyptum, et post hac dimittet vos, et exire compellet.
2. Dices erzo omni plebi, ut postulet vir ab amico suo, et mulier à vieiná suâ, vasa argentea, et aurea *.
3. Dabit autem Dominus gratiam populo suo coram Ægyptiis. Fuitque Moíses vir magnus valde in terra JEzypti coram servis Pharaonis et omni populo.
4. Et ait* : Hæc dieit Dominus: Mediá nocte egrediar in Ægyptum ;
5. Et morietur omne primogenitum in terra Ægyptiorum, à primogenito Pharaonis qui sedet in solio ejus, usque ad primogenitum ancillæ que est ad molam, et omnia primogenita jumentorum.
6. Eritque clamor magnus in universâ terrà Ægypti, qualis nee anté fuit, nee postea futurus est.