Dominus quasi * vir pugnator , omnipotens nomen ejus
4. Currus, Pharaonis et exereitum ejus projecit in mare: eleeti principes ejus submersi sunt in mari rubro.
5. Abyssi operuerunt eos, descenderunt in profundum quasi lapis.
6. Dextera tua, Domine, magnificata est in fortitudine : dextera tua, Domine , percussit inimicum.
;. Et in multitudine glori? tuæ deposuisti adversarios tuos : misisti iram tuam , quie devoravit eos sicut stipulam.
8. Et in spiritu furoris tui congregata sunt aqua *, stetit unda fluens, congregati * sunt abyssi in medio mari.
9. Dixit inimieus : Persequar et comprehendam, dividam spolia; implebitur anima mea : evaginabo gladium meum ; interficiet eos manus * mea.
10. Flavit spiritus tuus, et operuit eos mare : submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus.
11. Quis similis tui in fortibus*, Doraine ? quis similis tui, magnifieus in sanetitate, terribilis * atque laudabilis , faciens mirabilia?