‹ Sainte Bible en latin et en françaisChapitre 370 sur 1035 · Hec sunt judicia quæ propones eis · texte numérisé non relu

Hec sunt judicia quæ propones eis

2. Si emeris servum Hebrzum, sex annis serviet tibi *, in septimo egredietur liber gratis.

3. Cum quali veste intraverit, eum tali exeat * : si habens uxorem , et uxor egredietur simul.

4. Sin autem dominus dederit illi uxorem , et pepererit filios et filias : mulier et liberi ejus * erunt domini sui, ipse veró exihit cum vestitu suo.

5. Quod si dixerit servus : Diligo dominum meum et uxorem ae liberos, non egrediar liber :

6. Offeret eum dominus diis, et applicabitur ad ostium et postes , perforabitque aurem ejus subula ; et erit ei servus in sæculum.

7. Si quis vendiderit filiam suam in famulam, non egredietur sicut ancillæ exire consueverunt.

8. Si displicuerit oculis domini sui cui tradita fuerat, dimittet eam : populo nutem alieno vendendi non habebit potestatem , si spreverit eam.

9. Sin autem filio suo desponderit eam, juxta morem filiarum faciet illi.

10. Quód si alteram ei acceperit, providebit puella nuptias, et vestimenta, et pretium pudicitiæ non negabit.

Page 1