Agat poenitentiam pro peccato
6. Et offerat de gregibus agnam sive capram , orabitque pro ea sacerdos , et pro peccato ejus :
7. Sin autem non potuerit offerre peeus, offerat duos turtures, vel duos pullos columbarum Domino, unum pro peceato , et alterum in holocaustum ,
8. Dabitque eos sacerdoti: qui primum offerens pro peceato , retorquebit caput ejus ad pennulas , ita ut collo hæreat ,et non penitus abrumpatur.
9. Et asperget de sanguine ejus parietem altaris. Quidquid autem reliquum fuerit faeiet, distillare ad fundamentum ejus, quia pro peccato est.
10. Alterum vero adolebit in holocaustum , ut fieri solet: rogabitque pro eo sacerdos et pro peccato ejus, et dimittetur ei.
11. Quód si non quiverit manus ejus duos offerre turtures, aut duos pullos columbarum , offeret pro peccato suo simile parlem ephi decimam. Non mittet in eam oleum, nec thuris aliquid imponet, quia pro peecato est :
12. Tradetque eam sacerdoti , qui plenum ex ea pugillum hauriens, eremabit super * altare in monumentum ejus qui obtulerit,
13. Rogans pro illo et expians, reliquam veró partem ipse habebit in munere *.