‹ Sainte Bible en latin et en françaisChapitre 523 sur 1035 · Et cygnum , et onocrotalum , et porphyrionem · texte numérisé non relu

Et cygnum , et onocrotalum , et porphyrionem

19. Herodionem et charadrion juxta genus suum, upupam quoque, et vespertilionem.

20. Omne de volucribus quod graditur super quatuor pedes, abominabile erit vobis.

21. Quidquid autem ambulat quidem super quatuor pedes, sed habet longiora retró erura, per quæ salit super terram,

22. Comedere debetis, ut est bruchus in genere suo, et attacus atque ophiomachus , ac locusta, singula juxta genus suum.

23. Quidquid autem ex volucribus quatuor tantüm habet pedes , execrabile erit vobis :

24. Et quicumque mortieina eorum tetigerit , polluetur , et erit immundus usque ad vesperum :

25. Et si necesse fuerit, ut portet quippiam horum mortuum, lavabit vestimenta sua *, et immundus erit usque ad occasum solis.

26. Omne animal quod habet quidem ungulam, sed non dividit eam, nec ruminat, immundum erit: et qui tetigerit illud eontaminabitur.

27. Quod ambulat super manus, ex eunctis animantibus, quæ incedunt quadrupedia, immundum erit : qui tetigerit morticina eorum , polluetur usque ad vesperum.

28. Et qui portaverit hujuscemodi eadavera , lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum: quia omnia hæc immunda sunt vobis.

29. Hiec quoque inter polluta reputabuntur de his quæ moventur in terra, mustela et erocodilus, singula juxta genus suum,

Page 1