‹ Sainte Bible en latin et en françaisChapitre 529 sur 1035 · Locutusque est Dominus ad Moïsen, et Aaron, dicens · texte numérisé non relu

Locutusque est Dominus ad Moïsen, et Aaron, dicens

2. Homo, in cujus cute et carne ortus fuerit diversus color sive pustula, aut quasi lucens quippiam *, id est, plaga lepræ, adducetur ad Aaron sacerdotem, vel ad unum quemlibet filiorum ejus.

3. Qui cùm viderit lepram in cute, et pilos in album mutatos colorem , ipsamque speciem lepræ humiliorem cute et carne reliqua : plaga lepræ est, et ad arbitrium ejus separabitur *.

4. Sin autem lucens candor fuerit in eute, nec humilior carne reliqua, et. pili coloris pristini, recludet eum sacerdos septem diebus,

5. Et considerabit die septimo: et si quidem lepra ultrà non ereverit, nec transierit in cute priores terminos , rursum recludet eum septem diebus aliis.

6. Et die septimo contemplabitur : si obscurior " fuerit lepra, et non ereverit in cute, mundabit eum, quia scabies est : lavabitque homo vestimenta sua, et mundus erit.

7. Quód si postquam a sacerdote visus est, et redditus munditiz , iterüm lepra ereverit; adducetur ad eum ,

Page 1