Locutusque est Dominus ad Moisen , dicens
2. Hic est ritus leprosi, quando mundandus est : adducetur ad sacerdotem :
3. Qui egressus de castris, cüm invenerit lepram esse mundatam,
4. Præcipiet ei, qui purificatur , ut offerat duos passeres vivos * pro se, quibus vesci licitum est , et lignum cedrinum , vermiculumque et hyssopum :
5. Et unum ex passeribus immolari jubebit in vase fictili super aquas viventes :
6. Alium autem vivum cum ligno cedrino, et coeco et hyssopo tinget in sanguine passeris immolati ,
7. Quo asperget illum, qui mundandus est, septies, ut jure purgetur : et. dimittet passerem vivum, ut in agrum avolet.
8. Cumque laverit homo vestimenta sua radet omnes pilos corporis, et lavabitur aqua : purificatusque ingredietur castra, ita dumtaxat ut maneat extra tabernacu- ]um suum septem diebus ,
9. Et die septimo radet capillos capitis, barbamque et supercilia, ac totius corporis pilos. Et lotis rursum vestibus et corpore, à
10. Die octavo assumet duos agnos immaculatos *, et ovem anniculam absque maeula, et tres decimas * similæ in sacrificium , qua conspersa sit oleo, et seorsum olei sextarium.
11. Cümque sacerdos purifieans hominem statuerit eum, et hiec omnia coram Domino in ostio tabernaculi testimonii ,
12. Tollet agnum, et offeret eum pro delieto* , oleique sextarium ; et oblatis ante Dominum omnibus,
13. Immolabit agnum , ubi solet immolari hostia pro peccato, et holocaustum , id est, in loco sancto. Sicut enim pro peceato, et pro delieto ad sacerdotem pertinet hostia, saneta sanctorum est.
14. Assumensque sacerdos de sanguine hostiæ, quæ immolata iest pro delieto , ponet super extremum aurieuke dextre ejus qui mundatur, et super pollices manüs dextre et pedis :