CHAPITRE XVI
Loi pour la fête de l'expiation solennelle du dixième jour du septicme mois.
1. Locutusque est Dominus ad Moisen post mortem duorum filiorum Aaron , quando offerentes ignem alienum interfecti sunt :
2. Et praecepit ei, dicens : Loquere ad Aaron fratrem tuum, ne omni tempore ingrediatur sanctuarium , quod est intra velum coram propitiatorio quo tegitur arca, ut non moriatur ( quia in nube apparebo super oraculum ).
3. Nisi hæc ante fecerit : Vitulum pro peccato offeret , et arietem in holocaustum.
4. Tunica linea vestietur , fæminalibus lineis verenda celabit : accingetur zona linea, cidarim lineam imponet capiti : hec enim vestimenta sunt sancta : quibus cunctis, cum lotus fuerit , induetur.
5. Suscipietque ab universa multitudine filiorum Israél duos hircos pro peccato, et unum arietem in holocaustum.
6. Cumque obtulerit vitulum , et oraverit pro se et pro domo sua *,
7. Duos hircos stare faciet coram Domino in ostio tabernaeuli testimonii :
8. Mittensque super utrumque sortem , unam Domino, et alteram eapro emissario :