Erat autem terra labii unius et sermonum eorumdem
2. Cumque proficiscerentur de Oriente, invenerunt campum in terra Sennaar, et habitaverunt in eo.
3. Dixitque alter ad proximum suum : Venite, faciamus lateres, et coquamus eos igni. Habueruntque lateres pro saxis, et bitumen pro cæmento.
4. Et dixerunt: Venite, faciamus nobis eivitatem et turrim cujus culmen pertingat ad eclum; et celebremus nomen nostrum, antequam dividamur in universas terras.
5. Deseendit autem Dominus ut videret civitatem et turrim quam ædificabant fllii Adam ;
6. Et dixit : Ecce unus est populus, et unum labium omnibus ; eceperuntque hoc facere, nec desistent à cogtationibus suis , donec eas opere compleant.
7. Venite igitur, descendamus, et confundamus ibi linguam eorum, ut non audiat unusquisque vocem proximi sui.
8. Atque ita divisit eos Dominus ex illo loco in universas terras, et cessaverunt ædificare civitatem.