In tribu Zabulon erat princeps Eliab filius Helon
17. Depositumque est tabernacylum , quod portantes egressi sunt filii Gerson et Merari.
18. Profectique sunt et filii * Ruben, per turmas et ordinem suum : quorum princeps erat Helisur filius Sedeur.
19. In tribu autem filiorum Simeon , princeps fait Salamiek filius Surisaddai.
20. Porro injtribu Gad erat princeps Eliasaph, filius Duel. ;
21. Profectique sunt et Caathitæ portantes sanctuarium. Tandiu tabernaculum portabatar , donec venirent ad erectionis loeum *.
22. Moverunt eastra et filii Ephraim per turmas suas, in quorum exercitu princeps erat Elisama filius Ammiud.
23. In tribu autem filiorum Manasse princeps fuit Gamaliel filius Phadassur.