Omne quod ex voto reddiderint filii Israél *, tuum erit
15. Quidquid primum erumpit e vulva eunctæ carnis, quam offerunt Domino, sive ex hominibus, sive de pecoribus fuerit, tui juris erit : ita dumtaxat, ut pro hominis primogenito pretium accipias , et omne animal quod immundum est, redimi facias ,
16. Cujus redemptio erit post unum mensem , siclis argenti quinque, pondere sanctuarii. Siclus viginti obolos habet.
17. Primogenitum autem bovis et ovis et capræ non faeies redimi , quia sanetiflcata sunt Domino : sanguinem tantüm eorum fundes super altare, et adipes adolebis in suavissimum odorem Domino.
18. Carnes vero in usum tuum cedent, sicut pectusculum consecratum , et armus dexter, tua erunt.
19. Omnes primitias sanctuarii , quas offerunt filii Israël Domino , tibi dedi, et filiis ac filiabus tuis , jure perpetuo. Paetum salis est sempiternum eoram Domino , tibi ac filiis tuis.