Si filiam non habuerit, habebit successores fratres suos
10. Quod si et fratres non fuerint, dabitis hæreditatem fratribus patris ejus.
11. Sin autem nec patruos habuerit , dabitur hereditas his qui ci proximi sunt, eritque hoc filiis Israël sanctum lege perpetua , sicut. precepit Dominus Moisi.
12. Dixit quoque Dominus ad Moisen : Ascende in montem istum Abarim, et contemplare inde terram quam daturus sum filiis Israël.
13. Cumque videris eam, ibis et tu ad populum tuum *, sicut ivit frater tuus Aaron :
14. Quia offendistis me in deserto Sin in contradictione multitudinis, nec sanctificare me voluistis coram ea super aquas : hæ sunt aquæ contradietionis in Cades deserti Sin.