Accesserunt autem filiæ Salphaad , filii Hepher, filii
Galaad , filii Machir, filii Manasse , qui fuit filius Joseph : quarum sunt nomina , Maala, et Noa, et Hegla, et Melcha, et Thersa.
2, Steteruntque coram Moise et Eleazaro sacerdote, et cunctis principibus populi, ad ostium tabernaculi faederis, atque dixerunt :
3. Pater noster mortuus est in deserto , nec fuit in seditione, quæ concitata est contra Dominum sub Core, sed in peccato suo mortuus est : hie non habuit mares filios. Cur tollitur nomen illius de familia sua, quia non habuit filium? Date nobis possessionem * inter cognatos patris nostri.