Locutusque est * Dominus ad Moisen , dicens
2. Ulciscere priüs filios Israël de Madianitis, et sic collizeris ad populum tuum.
3. Statimque Moises: Armate, inquit, ex vobis viros ad pugnam, qui possint ultionem Domini expetere de Madianitis.
4. Mille viri de singulis tribubus eligantur ex lsraél qui mittantur ad bellum.
5. Dederuntque millenos de singulis tribubus , id est , duodecim millia expeditorum ad pugnam : |
6. Quos misit Moises cum Phinees filio Eleazari sacerdotis, vasa quoque sancta et tubas ad elangendum tradidit ei.
7. Cumque pugnassent contra Madianitas atque vicissent, omnes mares occiderunt ,
8. Et reges eorum, Evi, et Recem, et Sur, et Hur, et Rebe, quinque principes gentis : Balaam quoque filium Beor interfecerunt gladio.
9. Ceperuntque mulieres eorum , et parvulos , omniaque pecora , et cunctam supellectilem : quidquid habere potuerant de populati sunt :