‹ Sainte Bible en latin et en françaisChapitre 881 sur 1035 · Dixitque Dominus ad me · texte numérisé non relu

Dixitque Dominus ad me

3. Suffleit vobis circuire montem istum, ite contra aquilonem ;

4. Et populo præcipe, dicens : Transibitis per terminos fratrum vestrorum filiorum Esaü, qui habitant in Seir, et timebunt vos.

5. Videte ergo diligenter ne moveamini contra eos, neque enim dabo vobis de terra eorum quantum potest unius pedis calcare vestigium , quia in possessionem Esaü dedi montem Seir.

6. Cibos emetis ab eis pecunia, et comedetis; aquam emptam haurietis , et bibetis.

7. Dominus Deus tuus benedixit tibi in omni opere manuum tuarum ; novi iter tuum quomodo transieris s0litudinem hane magnam, per quadraginta annos habitans teeum Dominus Deus tuus, et nihil tibi defuit.

8. Cümque transissemus fratres nostros filios Esaü , qui habitabant in Seir, per viam campestrem de Elath , et de Asiongaber, venimus ad iter, quod ducit in desertum Moab.

9. Dixitque Dominus ad me : Non pugnes contra Moabitas, nec ineas adversus eos prælium; non enim dabo tibi quidquam de terra eorum , quia filiis Loth tradidi Ar in possessionem. .

10. Emim primi fuerunt habitatores ejus, populus magnus, et validus , et tam excelsus ut de Enacim stirpe *,

11. Quasi gigantes credentur , et essent similes filiorum Enacim. Denique Moabitz appellant eos Emim.

12. In Seir autem prius habitaverunt Horrhæi; quibus expulsis atque deletis , habitaverunt fili Esaü , sieut fecit Israël in terra possessionis sue, quam dedit iili Dominus.

13. Surgentes ergo ut transiremus torrentem Zared, venimus ad eum.

14. Tempus autem , quo ambulavimus de Cadesbarne usque ad transitum torrentis Zared , triginta et octo annorum fuit ; donec consumeretur omnis generatio hominum bellatorum de castris , sicut juraverat Dominus ;

15. Cujus manus fuit adversum eos, ut interirent de castrorum medio.

Page 1