Sed semper fuistis rebelles a die qua nosse vos capi
25. Et jacui coram Domino quadraginta diebus ac noctibus , quibus eum suppliciter deprecabar , ne deleret vos ut fuerat comminatus :
26. Et orans dixi : Domine Deus, ne disperdas populum tuum , et hæreditatem tuam , quam redemisti in magnitudine tua, quos eduxisti de /Egypto in manu forti.
27. Recordare servorum tuorum Abrabam, Isaac, et Jacob : ne aspicias duritiam populi hujus, et impietatem atque peccatum ;
28. Ne forte dicant habitatores* terræ, de qua eduxisti nos : Non poterat Dominus introducere eos in terram, quam pollicitus est eis, et oderat illos: idcirco eduxit, ut interficeret eos in solitudine :
29. Qui sunt populus tuus et hereditas tua, quos eduxisti in fortitudine tua magna, et in brachio tuo extento.
Y 24. Sept. : « Depuis le jour où il s'est fait connaitre à vous. »