Mais vous viendrez au lieu que le Seigneur volt
de cunctis tribubus vestris, ut ponat nomen suum ibi, et habitet in eo, venietis : K
6. Et offeretis in loco illo holocausta'et victimas vestras *, decimas et primitias manuum vestrarum, et vota atque donaria , primogenita boum et ovium.
7. Et comedetis ibi in conspectu Domini Dei vestri : ac lætabimini in eunetis, ad quie miseritis manum, vos et domus vestre, in quibus penedixerit vobis Dominus Deus vester.
8. Non facietis ibi qua nos hie facimus hodie, singuli quod sibi rectum videtur.
9. Neque enim usque in praesens tempus venistis ad requiem, et possessionem quam Dominus Deus vester * daturus est vobis.
10. Transibitis Jordanem, et habitabitis in terra, quam Dominus Deus vester daturus est vobis, ut requiescatis à cunetis hostibus per cireuitum : et absque ullo timore habitetis
11. In loco quem elegerit Dominus Deus vester, ut sit nomen ejus in eo : illue omnia quæ præcipio, eonferetis, holocausta, et hostias, ae decimas, et primitias manuum vestrarum : et quidquid præcipuum est in muneribus, quæ vovebitis d
12. Ibi epulabimini coram Domino Deo vestro, vos et filii ac filie vestrze , famuli et famulæ, atque levites qui in urbibus vestris commoratur : neque enim habet aliam partem et possessionem inter vos.
13. Cave ne offeras holocausta tua in omni loco, quem videris :
14. Sed in eo, quem elegerit Dominus, in una tribuum tuarum offeres hostias", et facies quicumque præcipio tibi.
15. Sin autem comedere volueris, et te esus carnium delectaverit, occide , et comede juxta benedictinem Domini Dei tui, quam dedit tibi in urbibus tuis : sive immundum fuerit, hoe est , maculatum et debile ; sive mundum, hoc est, integrum et sine macula, quod offerri licet, sieut capream et cervum, comedes,
16. Absque esu dumtaxat sanguinis, quem super terram quasi aquam effundes.
17. Non poteris comedere in oppidis tuis decimam frumenti, et vini, et olei tui, primogenita armentorum et pecorum , et omnia qua voveris , et sponte offerre volueris, et primitias manuum tuarum :
18. Sed coram Domino Deo tuo comedes ea in loco, quem elegerit Dominus Deus tuus , tu et filius tuus et filia tua, et servus et famula, atque levites qui manet in urbibus tuis : et lætaberis et.reficieris eoram Domino Deo tuo, in eunctis ad qua extenderis manum tuam.
X 6. Hébr. : « L'offrande élevée de vos mains, » X 9. Hébr. litt. : Deus tuus... tibi,