CHAPITRE XVIII
Abraham reçoit les anges dans sa maison, Isaac est promis, et le Messie, Jésus-Christ. Témoignage de la fidélité d'Abraham envers Dieu, Prédiction de la ruine de Sodome et de Gomorrhe. Abraham intercéde pour ces villes.
1. Apparuit autem ei Dominus in eonvalle Mambre, sedenti in ostio tabernaculi sui , in ipso fervore diei.
2. Cümmque elevasset oculos, apparuerunt ei tres viri stantes prope eum : quos eüm vidisset , cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi , et adoravit in terram.
3. Et dixit : Domine, si inveni gratiam in oculis tuis , ne transeas servum tuum.
4. Sed afferam pauxillüm aque, et lavate pedes vestros, et requiescite sub arbore.
5. Ponamque buecellam panis , et confortate cor vestrum, postea transibitis : idcireù enim declinastis ad servum vestrum. Qui dixerunt : Fac ut locutus es.
6. Festinavit Abraham in tabernaculum ad Saram , dixitque ei : Accelera, tria sata simile commisce, et fac subcinericios panes.
7. Ipse veró ad armentum cucurrit, et tulit inde vitulum tenerrimum et optimum , deditque puero, qui festinavit et coxit illum.
8. "Tulit quoque butyrum et lae, et vitulum quem coxerat, et posuit coram eis: ipse veró stabat juxta eos sub arbore.
9. Cümque comedissent , dixerunt ad eum : Ubi est Sara uxor tua? Ille respondit : Ecce in tabernaculo est.
10. Cui dixit : Revertens veniam ad te tempore isto, vitá comite,et habebit filium Sara uxor tua. Quo audito, Sara risit post ostium tabernaculi.
11. Erant autem ambo senes provectæque ætatis, et desierant Saræ fieri muliebria.