‹ Sainte Bible en latin et en françaisChapitre 976 sur 1035 · Non trades servum domino suo, qui ad te confugerit · texte numérisé non relu

Non trades servum domino suo, qui ad te confugerit

16. Habitabit tecum in loco, qui ei placuerit , una urbium tuarum requiescet : ne contristes eum.

17. Non erit meretrix de filiabus Israël, nee scortator de filiis Israel.

18. Non offeres mercedem prostibuli, nec pretium eanis in domo Domini Dei tui , quidquid illud est quod voveris : quia abominatio est utrumque apud Dominum Deum tuum.

19. Non fœnerabis fratrí tuo ad usuram pecuniam , nec fruges, nec quamlibet aliam rem :

20. Sed alieno. Fratri autem tuo absque usura id , quo indiget, commodabis : ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere tuo in terra, ad quam ingredieris possidendam.

21. Cum votum voveris Domino Deo tuo, non tardabis reddere : quia requiret illud Dominus Deus tuus : et. si moratus fueris, reputabitur tlbi in peccatum.

et in

Page 1