CHAPITRE XXVI
Cérémonies qui devaient s'observer lorsqu'on offrait les prémices des fruits.
1. Cumque intraveris terram quam Dominus Deus tuus tibi daturus est possidendam, et obtinueris eam, atque habitaveris in ea * :
2. Tolles de cunctis frugibus tuis * primitias, et pones in cartallo , pergesque ad loeum , quem Dominus Deus tuus elegerit, ut ibi * invocetur nomen ejus :
3. Accedesque ad sacerdotem , qui fuerit in diebus illis, et dices ad eum : Profiteor hodie coram Domino Deo tuo , quod ingressus sum in terram , pro qua juravit patribus nostris , ut daret eam nobis.
4. Suscipiensque sacerdos eartallum de manu tua , ponet ante altare Domini Dei tui :
5. Et loqueris in conspectu Domini Dei tui : Syrus * persequebatur patrem meum, qui descendit in "Egyptum, et ibi peregrinatus est in paucissimo numero : crevitque in gentem magnam ac robustam et infinitæ multitudinis.
6. Afflixeruntque nos Ægyptii, et persecuti sunt imponentes onera gravissima :