‹ Sainte Bible en latin et en françaisChapitre 994 sur 1035 · CHAPITRE XXVIL · texte numérisé non relu

CHAPITRE XXVIL

Ordre.de dresser un monument au delà du Jourdain, Cérémonies qu'on devait observer en prononcant les malédictions et les bénédictions sur les monts Garizim et Hébal.

t, Præcepit autem Moises et seniores Israël, populo dicentes : Custodite omne mandatum quod præcipio vobis hodie.

2. Cümque transieritis Jordanem in terram , quam Dominus Deus tuus dabit tibi, eriges.ingentes lapides, et calce lævigabis eos,

3. Ut possis in eis scribere omnia verba legis hujus, Jordane transmisso : ut introeas terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, terram lacte et melle manantem, sicut juravit patribus tuis.

4. Quando ergo transieritis Jordanem , erigite lapides, quos ego hodie praecipio vobis in monte Hebal, et kevigabis eos calee :

5. Et ædificabis ibi altare Domino Deo tuo , de lapidibus, quos ferrum non tetigit ,

6. Et de saxis informibus et impolitis : et offeres super eo holocausta Domino Deo tuo,

1. Et immolabis hostias pacificas comedesque ibl, et epulaberis coram Domino Deo tuo.

8. Et scribes super lapides omnia verba legis hujus plané et lucide.

9. Dixeruntque Moises et sacerdotes levitiei generis ad omnem Israélem ; Attende et audi Israël : hodie factus es populus Domini Dei tui :

Page 1