‹ Sainte Jeanne-Françoise Frémyot de ChantalChapitre 327 sur 336 · BENEDICTUS PAPA XIV · texte numérisé non relu

BENEDICTUS PAPA XIV

Ad perpetuam rei memoriam.

Cum sexto decimo salutis nostrœ lurbulentissimo seculo tôt per universam Europam , tamque nefaria haeresum monstra longe, lateque omni impetu irruerent, et grassarenlur; mœrentis Ecclesise lacrymas, et opprobrium Populi sui ut Pater misericordiarum abstergeret, fecit in bona voluntate sua, ut, cum abundaverit delictum , superabundaret et gratia. Per illa enim tempora, dum omnia maximis errorum, seditionum, et discordiarura fluctibus, et procellis jactabantur; ne contra summum angularem lapidem Portae Inferi prasviderent , in brachio extento suscitavit quamplurimos Electorum suorum, qui eximiis, clarissimisque ïirtutibus OrbiTerrae illucescerent, et per illustria veteris disciplina? exempla, in quibus Christian»? legis parles omnes exprimerentur , nova Sanctitatis germina procrearent, quorum ope, et auctoritate, Fidelium pietate aucta, et Perduellium conatibus fractis, atque compressis , inclinatis Ecclesiœ rébus, opportunum adhiberelur auxilium, Sponsaeque suœ acerbissimi luctus tanto in discrimine allevarentur. Beneficentissimse hujus Providentiœ praecipuum spécimen, etiam in sexufragili Pater Omnipotens, qui infirma Mundi eligit, ut fortia quseque confundat, ostendere dignatus est, dum in Famulam

suam Joannam Franciscam Fremvot de Chantal diuitias bouitatis et gratige sua; uberrimè effudit. Hsec enim nobilissirais orta Parentibus, ea potissimùm tempestate in lucem prodiit, iisque in locis prope versata est in quibus transfugarum finitimorum immanis rabies, et furens audacia in Catholicam Fidem magis efferata videbatur; nihilominus Joanna Fkancisca a Deo sibi in haereditatem electa, benedictionibus dulcedinis prœventa, et luminosissimâ charitate efficaciter ditata, vel à primis temporibus contra Mundi, et Diaboli nequitias nomem Domini exaltavit, et per nomes aetates, uariasque vitœ vicissitudines adeo crevit in gratia, et scientia Dei, ut Sanctus Franciscus Salesius spirituum probatione longe clarissimus pronunciare non dubitaverit, eo Sanclitalis, et virtutis processisse Ancillam Chrisli, ut pro ratione, et modo gratiarum, quibus a Deo erat locupletata, nemini unquam assurgere altius liceret. Et sane, quœ tum in virginitate, tum Viro conjuncta egregia summae perfectionisindicia praebuerat, in solitudine demum, ac viduitate posita, tanta spiritus alacritate arctissimum Sanctitalis iter arripuit, et in via mandatorum cucurrit, ut piae cœteris Divinis Charismatibus arduum illud emiserit Votum, semper faciendi, quidquid perfectius, Deoque gratius, et acceptius fore intelligeret : Hinc novas in corde suo ascensiones disponens, eodem Sancto Francisco Salesio optimo duce, et Anctore, novum instituit Sanctimonialium ordinem a l/isitatione Sanctse Mariœ nuncupatarum, quas, alte jactis omnium Virtutum fundamentis, Castïtatis, et Fidei hostibus impudentissimis, velut aciem ordinatam in conspectu inimicorum fortiter opposuerit, ut, dum illi fumma vi, impetuque contenderent, quo Religiosum Christiani cœlibatus propositum funditus euerterent, et pœnitentiae saluberrimas leges penitus abrogarent, nova integritatis, et innocentia3 proie, Deo afflante, et incrementum praebente, Ecclesiam fœcundaret. Quapropter prœstantissimœ huic Viduœ salis convenire arbitrandum est, quod de Sanctis Olympiade, etPaulla veterum

■■■■Mi

sacrarum rerum lileris tradita monumenta teslantur. Quemadmodum enim Cbrysoslomo , et Hieronmyo , sapienlissimis et sanctissimis Viris nobilissimae hujusmodi Fœminœ ad Fidei praesidium , et pietatis fruclum et aemulatione instituendee adhœserunt; sic Sancto Francisco Salesio augendœ et confirmandœ Religionis studiosissimo; Joanna Frakcisca precibus, vigiliis, et laboribus praesto fuit. Quidquid enim ille longo studio, et diulurna meditalione in Dei cultum, et Proximorum salutem complecti poterat, boc illa libavit, didicit, atque perfecit. Facta igitur spectaculum Mundo, Angelis, et Hominibus, quœ, dum viveret, magnum sibi nomen comparaverat , postquam cessit è vita, singularem Sanctitatis famam undequaque est consecuta, universique bominum cœtus, qui Sancti Francisci Salesii doctrinam admirabantur , probatissimam banc lïduam benedicentes benedicebant. Verum, cum inani quorumdam opinione diutius, quam par erat, ordinarii processus dilati esseut, hinc quamplurimœ difbcultates subortœ sunt, quœ Famulœ Dei Beatificationi maxime obsistebant, quaeque ipsius causam pei plures annos sunt remoratœ , ut in Nostro Decrelo, quod die xxi. Augusti proximè elapsi emisimus, latius apparet, nibilominus divina tandem ope, quœ contra faciebant, accuralissime enodalis, famulae Dei Virtules in gradu heroico , et quatuor Miracula a Deo ipsius intercessione édita in Sacroruin Rituum Congregatione pluries proposita, fum Cardinalium , tum Consultorum Suffragiis approbata fuerunt. Nos itaque communibus, et peculiaribus Cbristianorum Principum, Episcoporum , Capitulorum, Civitaluni, ac Sanctimonialium a l'isitatione Bealœ Maria; nuncupatarum precibus, et volis annuentes, nec non de memoratorum Cardinalium consilio, et assensu , aucloritate Aposlolica tenore prœscnlium indulgemus, ut eadem Serva Dei Joanna Francisca Fremyot ue Chantai, inposlerum Beataî nomine nuncupetur, ejusque Corpus, et Reliquœ venerationi Fidelium, (non tamen in processionibus circumferendae ) exponantur;

Imagines quoque radiis, seu splendoribus exornentur, ac de ea sub ritu duplici reciletur Offîcium, et Missa celebretur nec Virginis, nec Martyris singulis annis, juxta Rubricas Breviarii, et Missalis Romani die vigesima prima Augusti. Porro recitationem Officii, ac Missa? celebrationem hujusmodi fieri concedimus in locis tantum infra scriptis, in Civitate Divione, in qua dicta Serva Dei ortum habuit , ac in Oppido Molinis, in quo efflavit Animam, nec non in Oppido Annecii, in quo ejus Corpus humatum remansit, ac in singulis Monasteriis Monialium dicti Ordinis; et quantum ad Missas attinet, etiam a Sacerdotibus confluentibus. Praeterea primo dumtaxat anno a datis hisce litteris mchoandoin Ecclesiis locorum, ac Monasteriorum praedictorum solemnia Beatificationis ejusdem cum Officio, et Missa sub ritu duplici majori, die ab Ordinariis constiluta, postquam tamenin Basilica Principis Apostolorum de Urbe celebrata fuerint ejusmodi folemnia, pro qua re diem xxi. mensis Novembris currentis assignants, pariter celebrandi facimus potestatem. Non obstantibus Constitutionibus, et Ordinationibus Apostolicis, ac Decretis de, et super non cultu editis, caeterisque contrariis quibuscumque. Volumus autem, ut ipsarum prœsentium Litterarum transumptis , seu exemplis etiam impressis manu Sccretarii supradictœ Congregationis Cardinalium subscriptis, et sigillo Prœfecti, seu Pro-Prœfecti ejusdem Congregationis munitis eadem prorsus fides ab omnibus, et ubique tam in judicio, quam extra illud babeatur, quœ ipsis praesentibus haberetur, si forent exhibitae , vel ostensae. Datum Romae apud Sanctam Mariam Majorem sub Annulo Piscatoris die. xm Novembris MDCCLI. Pontificatus Nostri Anno Duodecimo.

D. Card. Passioneus

Page 1