‹ Scot Érigène et la philosophie scholastiqueChapitre 216 sur 224 · LE COMMENCEMENT DE L'EVANGILE DE S. JEAN · texte numérisé non relu

LE COMMENCEMENT DE L'EVANGILE DE S. JEAN

(Tiré d'un manuscrit de la bibliothèque d'Alençon. ' )

Omelia Jokannis Scoti, translatons Gerarchie (sic, pro

Hierarchiœ) Dionisii.

Vox spiritualis aquilse auditum puisai ecclesiae. Exterior sensus transeuntem accipiat sonitum; interior animus manentem penetret intellectum. Vox altividi volatilis non aéra corporeum vel aetfaera vel totius sensibilis mundi ambitum supervolitantis , sed omnem tbeoriam, ultra omnia quse sunt et quae non sunt, citivolis intimae theologi» pennis, clarissimae superaeque contemplationis obtutibus transcendentis. Dico autem quae sunt, quae sive hujnanum, sive angelicum non omnino fugiunt sensum , cum post Deum sint, et eorum numerum quae ab una omnium causa condita sunt non excédant; quae vero non sunt, quae profecto omnes intelligentiae vires relinquunt. Supervolat itaque beatus tfaeologus Jofaannes non solum quae intelligi ac dici possunt, verum etiam in ea quae superant omnem intellectum et significatiMem supervehitur, extraque omnia ineffabili mentis volatu in arcana

1. Ràvaissom, Rapports sur les bibliothèques des) départements de Touesl, Appendice, p. 334.

unius omnium principii exalta tur , incomprehensibilemque ipsius principii et verbi , hoc est Patris et Filii , unitam superessentialitatem necnon et distinctam supersubstantialitatem pure dinoscens, evangelium suum inchoat, dicens: h principio erat Verbum.

O béate Johannes , non immerito . vocitaris Johannes. Ebreum nomen est Johannes, cujus interpretatio gnece oiexapicato (sic)', latine vero cui donaium est, Cui enim theologorum donatum est quôd tibi est donatum , abdita mdelicet summi boni penetrare mysteria , et ea quae tibi reyelata et declarata sunt humanis mentibus ac sensibus intimare? Die, quaeso, cui tanta ac talis est donata gratia? Fortassis quis dicet : summo vertici apostolorum , Petro dico, qui Domino intérroganti quem se esse existimaret, respondit : Tu es Christus Filius Dei vm. Sed non temere,ut opinor, quis dixerit plus in typo fidei et actionis quam scienti» et oontemplationis Petrum talia dixisse , ea scilicet ratione qua Petrus in forma actionis ac fidei ponitur, Johannes autem contemplationis àtque scientiae typum imitatur. Unus si quidem'decumbebat super pectus dominicum , quod est contemplationis sacramentum, alter saepe titubabat quasi trepidae actionis symbolum. Actio namque mandatorum diyinoruin prius quam perveniat in habitum puras aliquai^lo disoernit species virtutum ; aliquando fallitur ejus judicium , camalium cogitationum nebulis obumbratum. Intimae vero tbeori» acies, postquam semel veritatis perspexerit-vultum, nequaquam repercutitur , nunquam fallitur, nulla caligine occultatur in perpetuum.

Page 1