‹ Scot Érigène et la philosophie scholastiqueChapitre 217 sur 224 · An Où î^oL^eiToP · texte numérisé non relu

An Où î^oL^eiToP

APPENDICE. 30i

Âmbo tamen currunt ad monumentum. Monumentum Christî est divina scrîptura , in qua divinitatis et humanitatis ejus mysteria densissima veluti quadem muniuntur petra. Sed Johannes praecurrit citius Petro. Acutius namque atque velocius intima divînorum operum pénétrât sécréta virtus contemplationis penitus purificatae, qua m actionis adhuc purificandae. Venimtamen primo intrat Petrus in monumentum, deinde Johannes; ac*sicut ambo currunt, ambo intrant. Petrus si quidem fidei sjmbolum , Johannes significat intellectum. Âc per hoc quoniam scriptum est : Nisicredi" deritisy non inielligetis , necessario praecedit fides in monumentum sanctae scripturae , deinde sequens intrat inteilectus , cui per fidem praeparatur aditus. Petrus itaque Christum Deum et hominem jam factum in temporibus cognovit et ait : Tu es Christus Filius Dei vivL Âltissime volavit. Sed altius iile qui eumdem Christum Deum de Deo an te omnia tempora genitum intellexit , dicens : In principio erat Ferbum, Nemo nos existimet Petro Johannem prseferre. Quis hoc fecerit? Quisnam esset apostolorum altior illo qut est et dicitur vertex eorum? Non praeferimus Petro Johannem., sed conferimus action! contemplationem , purgando adhuc animo perfecte pui^atum , ascendenti adhuc virtute ad incommutabilem habitum pervenientem jam virtutem. Non enim nunc consideramus apostolicarum personarum dignitatem , sed investigamus pulcherrimam divinorum mysteriorum diflPerentiam.

Petrus itac[ue, hoc est actio virtutum , Dei filium mirabili et ineffabili modo carne circumscriptum per virtutem fidei et actionis conspicatur; Johannes vero, hoc est altissima contemplatio veritatis , Dei verbum per se absolutum et infinitum in principio suo, hoc est, in pâtre suo, miratur.

Petrus stema sûnul ac temporalia ip Chrisduin unum facla, divina revelatione introductus y inspich. Jobannessola aetema ejus in notitiam fidelium animarum introduciu

Spirituale igitur petatum * citiTolum, deitidum Johannem dico iheologum, omnem visibilem et intisibilem creaturam superaty omnem inteliectum tranat, et deificatum in Deum intrat deificantem. O béate Pauie,raptus es, ut tu ipseasseris, m tertium cœlum, sed non es*raptus ultra omne oœlum; raptus es in paradisum , sed non es raptus super omnem paradisum. Johannes omne cœlum conditum omnemque creatum paradisum, hoc est, omnem humanam angelicamque transgreditur naturam. In tertio cœlo, o vas electionis et magister gentium, audisti verba inefiabilia quae non lioet homini loqui. Jobannes, intimae veritatis tnspector, ultra omne cœlum in paradisa paradisorum , hoc est in causa omnium, audivit unum verbum par quod facta sunt omnia; et libuit ei illud verbum dicere, hominibusque pr^edicare quantum hominibus praedicari potest, ac fiducialiter clamât: In principio erat Verbum.

Non ergo Johannes erat homo, sed plus quam homo, quando et seipsum et omnia quae sunt superavit, et ineffiibili sapienti» virtute purissimoque mentis acumine subvectus, in ea quae super omnia sunt, sécréta videlicet unius essenfi» in tribus substantiis et trium substantiarum in una essentia, ingressus est. Non enim aliter potuit ascendere in Deum, nisi prius fieret Deus* Ut enim radius oculorum nostrorum species renim sensibilium coloresque non prius potest sentire

quam se solaribus radiis immisceat, unumque in ipsis et

Page 1