‹ Sebastien Castellion, sa vie et son œuvre (1515-1563). Étude sur les origines du protestantisme libéral français (volume 2)Chapitre 176 sur 253 · CORRESPONDANCE INÉDITE · texte numérisé non relu

CORRESPONDANCE INÉDITE

I. — COMMERCIUM EPISTOLIGUM INTER SEBASTIANUM CASTELLIO- NEM ET NICOLAUM ZERGHINTEM PR.EFEGTUM NOVIODUXENSEM

(Bibliothèque de Bàle, Kirchen-Archiv. C. I, 2, t. II.)

15 avril 1555 (f. 269, autographe).

Zerchintes Castalioni.

Non dubito scriptum ad le esse de perniciosa concertatione exorta ■necdum debellata inter Calvinwn et Zebedseum (iosignes alioquin Christi ministros, si abessent affectus humani), de Dei praedestinatione. Cujus controversiœ ortuna et progressum quidque de ea a Senatu noslro decre- •tum sit, si aliunde nescis, aliquando coram exponam. Nunc quia suspicor te quoque in consortium hujus pugnae a quibusdam excitari, quanquam nec prudeiitiœ nec pietali tuae diffldo, monere taraen amice volui, ut cum Porapeio Âttico lantisper Athenas te conféras, dura Cîesar et Pompeius desœviant. Ssepe mihi displicuit Calvini rigor. Saîpissime Zebedœi niminm allercandi studium, id quod apud utrunaque non dissimulavi. Certe in hac caussa et a toto tempore quo labefactari ipsorum amicilia cœpit, non puto unquam amice alterum ab altero de resar- <;ienda mutua in Christo benevolentia appellatum. Non exagitabo tumoris hujus fœdam saniem apud te, qui, cum omnibus ecclesi» Christi cordatis membris, non nosti tantum satis, sed nimirum etiam déploras omnes fere ubique lerrarum ecclesias hac una lue ac pestilenti contagione tenlari et conspergi : raagno animi dolore omnium qui Evangelii Christi incrementa privalis aifectibus praîferunt. Quam profuerit Cœlio quod, et sua sponte et me hortatore, se cum his non commisit, ipsa qua hactenus fruitur pax et tranquillitas clamât. Ego certe nullam tâm gravem occa-

sionem esse velhn quue nos hoc tempore possit in harenam compellere. Vale,frater in Christo venerande, et tuis me prcoibus domino commenda. Bernno, 15 aprilis lo5o.

Saiuta Sulzerum, Cœliiim, fralres omnes.

Tuus NicoLAUs Zkrcuintes, Iîernas *,

Suscrijiiion : Sebastiano Castalioni, viro pio et erudito, Basileae fratri in Christo charissimo suo 2.

21 octobre 1556 (f. 270, copie du xvi" siècle, portant au dos : Castalionis

literse).

Castalio Zerchintae

Sebastianus Castalio Nicolao Zerchinlœ suo, S.

Literœ tuœ magnum meum tui videndi desiderium auxerunt ^. Facilius enim et melius possemus coram quid uterque sentiamus exponere. [nterea dum tempus exspectamus (quod utinam Deus acceleret), quod licet, literis tecum colloquar. Ego, mi Zerchinta, tuis literis non raediocriter sum dèlectatus, quod in eis nescio quid visus sum animadvertere quod ab inani mundi fastu recedens, ad seriam illam severamque Christi vitam vergere tendereque videatur. Utinam tandem aliquando patiantur homines vélum illud sibi detrahi quo obvelatos habent oculos : nse illi statim^ vidèrent se similes esse eorum qui somniant sese epulari, deinde expergefacti famem sentiunt.

Sed imprimis mihi placuit quod scribis de prœparatione ad raortem. Cum enim ea conditione nobis divinitus concessa sit ha?c vita ut, si objatam hic occasionem bene et christiane vivendi repudiaverimus, futurum sit ut clausis foribus audiamus a sponso tristissimam illam vocem : « non novi vos », niagnoperc ehiborandum est ut nos et mature et bene praiparemus, ne postea (quod stultis accidere soiet) dicendum sit : « non putaram ». Quamobrem pnoparenius nos, mi Zerchinta, hoc est flamus novaî creatura}, novus homo qui secundum Deum creatus, ut qiieniadniodiim antea membra nostra injustitiio serva prîebuiraus, ita deinceps eadem prœbeamus serva justitiœ. Atque hoc faciemus si vere credemus in omnipotentis Dei omnipotentem Filium Christum Jesum, qui porro in ipsum credentes (qua benignitale est) reddit omnipotentes, siquidcm credenti omnia sunt possibilia. Sed nostra fldes, o dolor, est ita infirma ut non vere credamus ei datam esse omnem potestatem eiiam in terra. Hinc fit ut parvam fidem parvœ vires sequantur. Verum haec cupio tecum coram, quod brevi faxit Deus.

Nunc mitto tibi eum ipsum quem pétis librum *, sed germanicum;

Page 1