Voir notre chapitre xxi, p
CORRESPONDANCE AVEC N. ZERCHINTES. 403
Tanlum haîc commemoro ut intelligas, hac de te famâ volante, omnem de te vocando spem esse sublatam. Id quod te scio aequo animo laturum sed segre ipse fero, qui de te aliter statueram. Itaque nihil niovebo amplius quodque in ista egi causa ea feci moderatione ne libi Basileae sit fraudi.
Vale. Beruae, 20 jaoa. 1562.
Suscriplion : An Sébastian Caslalion zu Basel minem gutem frunde. N. Zerchintes Sebasliano Castalioni suc.
Zerchintes Castalioni.
15 mars 1562 {V 291, autographe).
Quod ad te scripsi nuper puto te àccepisse, responsum a le expecto quando tu voles. Lausannensis ecclesia est in magna perturbatione ob civium studia quorumdam nimis inconsyderata pro uno, aliorum pro altero ministro, eaque est horum quoque intempéries ut bis factionibus se non objiciant sed indulgeant. Intueor in veteris ecclesiœ statum, ruinam ab iis passae qui sustinere debebant. Vide Chrjsostomum et Sisionium suae ambitioni Constantinopolitanorum sanguine parentantes. Vide Athanasium, Petrum, Alexandrinum et totam illam vesanam superborum ingeniorum turbam. conciliabuli Tridentini sententia placandam. Neque enim nostri mores melioribus arbitris digni sunt. Perrinum hae turbae excipient. Utinam sit animo satis forti et prsesenti ut possit sustinere et abstinere. Yale et rescribe. — Bernre, 15 martii 1562.
Hortare Cœlium quoque ut scribat. Invisara vos quamprimum potero.
Tues Zerchintes.
Cupio ex te scire sitne quispiam plus homo Basileae e Gallia Basileae qui puerum boni viri educandum susciperet, gallicae linguae peritum sed non politioris, apud quem puer ejus linguae usum retineret et emendaret simulque latinae linguo? operam in communi schola daret. Confer cum medico picardo et Cœlio : remitterem fortaisse una Marcum ut le et Cœlium audiret. Lausannae scola prorsus jacet. Serva si potes utriusque poeri stadia.
Suscription : An Sébastian Castalion zu Basel an den Steynen mynem brûderlichen Frunde.
Zerchintes Castalioni. 4 août 1562 (f 292, 293, autographe).
Nicolaos Zerchintes Castalioni suo Sebasliano in Christo.
Deposuerara spem omnem lui ad nos evocandi ob certas causas quas pridem ad te scripsi, sed video aliud moliri Dominum, qui me iterum provocat ut Scholae Lausannensi pêne coUapsae fulcrum adbibeam. Quo^ modo hoc evenerit paulo altius repetam.
Hodie in senatu * venit Jo Perrinus, duodecim stipendiariorum Lausanne magister; exposait inter caitera Vessodum^, Gallum primîB classis doctorem, in Galliam abiisse, relicta schola hoc et aliis idoneis prajceptoribus destituta qui nunc rari sint inventu. Dominus tribunus Manuel ^ et eoro indicavimus prœposteras quorumdam suspiciones in causa esse cur ita laboret schola, tuum nos laabuisse consensum, opein et operam tuam in eam rem conferendi ne périrent juventutis studia, nisi impedivissent nostros conatus qui adjuvare debebant, causam esse nuiiam quod nos quidem sciamus, nisi nescio quas cum Calvino de prœdeslinatione controversias diverse horainum judicio adhuc agitatas. Et ut sint aVum eliam de S[acrai] Scripturœ locis aliquot, tantas certe nobis non videri quin de sunima salutis in Chrislo Jesu nobiscum concordes ferre debeamus.
Senatus , fatigatus mirum in modum ministrorum altercationibus, placide tamen accepit nostram orationem, spe de te nobis spondentibus accepta posse et velie te quietem et tranquiliitatem status publici certamini privato anteponere, id quod et tuam decet modestiam et preesens schola» ratio postulat. Vocat itaque te hue, intellecturus ex te velisne provinciam docendi in prima classe sic suscipere ut, obliterata memoria aut saltem refricatione veterum injuriarum positoque receptis ministrorum legibus contradicendi studio, paceni et concordiam publicam non perturbes, caeleris eadem sequitate erga te in nostra republica usuris. Hoc si facere potes — ut debes, qui ipse nuUi conscientiœ leges vi aut convitio ponendas suades, — non dubito quin Christo fructum multum hac tua vocatione sis producturus. Vides quo tandem multorum rigor cadat : dum antagonistas dogmatum quœrimus, inventes lacessimus. Cum vitiis pugna quantum velis : assentientur tibi etiam pessimi qui taies palam haberi noiunt, Usum et consuetudinem feras modo patienter, donec Dominus meliora. Turbas enim in ordine polytico et ecclesiastico hœc respublica ferre non magis potest quam Gallia arma religionis prétexta sumpta. Neque enim muiti sunt inter nos docti qui possint exacte de scrupulosis argumentis judicare seque circumveniri putant omni paradoxa novitate. Pra^mitto htec tuo adventui, coûtera prœsens exequar.
Cave vocationem illam Basileœ cuique indicaveris, ne tibi fraudi forte ibi sit, si tibi nobiscum non convenerit. Ubi aderis, placandi et muniendi forte erunt adversus concepta de te prœjudicia ministri, quo minus tibi insultent, stimulati amicorum tuorum * literis. Semel pacatis, puto te non
1. En effet, M. Blœsch, qui a bien voulu consulter pour nous les rep^istres du Conseil de Berne, y trouve à cette date (i août) l'ordre de faire venir Castalion, « Sebastiannm Caxtpltionem lier beschryhen uff die Verwallung ;t>rim« classis » (Reg., p. 11); et à la date du 15 août : « Nach Basel Schriben, doss man S. Cast. kommen lasse, damit er inen in Scliul zii Losanen dienen mœ^e » (Reg., p. 25); un présent de dix livres de Berne doit lui être envoyé suivant l'usage à l'appui de l'invitation.
2. Voir le Répertoire des ouvrages pédagogiques du AT/" siècle, au mot Vessodus.
3. Le « tribunus » Manuel est Jérôme Manuel, fils aine du célèbre Nicolas Manuel. Il est membre du Grand Conseil en 1541, membre du Gouvernement en 1553, bailli à Lausanne en 1553; enfin en 1559 il est élu « Venner », c'est-à-dire banneret ou banderet (en latin tribunus), une des plus hautes charges de la République. Mort en 1579. C'est ce Manuel qui en 1562 et en 1572 reçut la mission délicate de rappeler les Bernois qui s'étaient engagés dans l'expédition du comte palatin Casimir contre le gré de leur gouvernement (note de M. Blœsch).
4. Ironique : il désigne les ministres calvinistes de Lausanne et de Genève. — Le pasteur Haller écrit à Bullinger, 15 août (fipp. Cale, XIX, 496) que Caslellion est venu le voir et lui annoncer sa nomination, « nobis omnibus nescientibus ».
CORRESPONDANCE AVEC N. ZERCHINTES. 405
amplius laboraturum. Nolo te quicquara fingere, nolo te adulari, modestam et piani insinuationem qusero qua eam tibi concilies et pacem foveas sine qua raanca et nulla est humana vita. Retineri autem pax non potest ubi omnia ad vivum resecantur qufe sine impietate dissimulare possumus, magisque nocent agitata quam sopita.
Telius * ob linguœ gallicte imperitiam forte non erit hoc tempore usui in illa schola, deinde laborat etiam suspicionibus perversse religionis, ut potui apud quemdam subolere. Quo magis tibi omnia raptim et sine faraa peragenda, ne qui se soient piis conatibus opponere tuum adventum praeveniant. Veniens apud me latebis, donec res erit confecla, Domino auspice. Quem ego testor me nuUo modo in bac re fuisse laboraturum si te cognoscerem alium esse quam appares, nempe pius frater, de Deo et Christo ejus religiose senliens nuUaque detestabili secta infectus. Nosti puto meuni candorem, ego de tuo ambigendi causam nullam habeo, nisi corrupto animi motu malim rumoribus quam experimentis credere.
Galliae pacem a Domino precor beu nimis frustra optatam, tantopere invaluere ceedes et direptiones. Ut mitissime plane agatur cum gente extremum martem acie experta, si conféras cœdes et latrocinia in omnibus regni anguiis grassantia, nullo vel fine vel modo nisi cum regni aut alterius partis si non utriusque interitu.
Si venturus non es, excusa te boneste apud senatum ne se spretum a te putet. Vale. Berna;. 4 aug. 1562.
Si bellorum imminentes motus times, cogita primos forte nobis imrainere, sed nibil alibi quoque fore tutum. Nemo te in aciem producet. Domi occumbes, si bostes fuerint superiores et fuga percluso tibi sperandum intérim est fmem aliquem bis malis Dominum facturum. Rgo in publica ruina solus superstes esse nolim : ita tu quoque sis aniraatus.
Stipendii primœ classis est 200 florenorum, duum doliorum vini, totidem modiorum frumenli mensurae Lausanensis. Accedit babitatio et hortulus cum portione 3 assium quos singuli scholastici quovis trimestri numerant (exceptis oppidanis) inter omnes professores dividendos. Non dubito quin commensales quoque sis babiturus.
Telio non deero per occasionem,si tu pro honiinis integritate spondeas.
Zerchintes Castalioni.
H septembre 1562 (f, 294, autographe).
Uterque nostrum probe semper sensit vocationem tuam Lausannam, quam homines moliebantur, iu manu Dei esse. Agnosco ejus paternam pro le sollicitudinem, quod Basilese tibi mavult œque esse bene ac Lausannœ, et benefîcium quod hic in te erat coUaturus illuc transtulit, ubi minori cum invidia, majore vero securitate vitam tibi licet traducere.
A tuo discessu quœsitum ab Episcopis * quibusdam est quid hic egisses, quum id salis scirent. Respondi quod res erat, et ex vullu agnovi vocationem tuam dispHcere. Vessodus quoque interea rediit ex Euphorbe
1. Silveslre Teglio ou Tellio, de Fuligno. Cf. Maccrie, Hitt. de la Réf. en Italie, p. 4«. '2. Ironique.
Pythagoras, iteium suœ scholse magister. Gaudeo te liis inlricationibus liberatum.
Scripsi nuper ut commentariolum de resuriectione remiltas, idem denuo peto.
Giiisianiis Biturigum urbem expugnavit, ubi maxima erat Condensiura manus in prœsidio '. Victoria fuit non admodum cruenta, cavente régis (qui in obsidione fuit) clementia, ne prima ipsius in suos rebelles vicloria sanguine fœdaretur, sed alios ad amplexandam Principis clementiam similem a temeritate et pernicie armorum revocaret. Hœc narro ut a legatis regiis accepi, ne quis me Guisianam causam tueri putet, quia conatus ejus succedunt melius nostris. Causam improbo, nostrorum modum et rationem qua usi sunt resistendo; qualis sit exitus probabit. Christiani perpetuo oves erunt et Christus pastor ovium, non luporum.
D. Sultzerus nuper mihi emptum TertulUanum misit non asscriplo precio, fac sciam quanti, ut satisfaciam. Vale. Bern<'e, H sept. 1562.
Saluta D. Bentinum ^, Cœlium, Oporinum., quos omnes cupio quamprimum licebit Basileee videre.
Zeuchintes tuus.
Suscription : An Meister Sébastian Caslalion zu Basel an steynen Vorstatt. Basel.
11 février 1363 (1° 328-329, autographe).
Perlegi Balduini adversus Calvinum defensionem ■'', vaide acrem et criminosam. Utinam Calvinus in Balduinum non scripsisset, hic non respondisset! Depingit Calvinum qualem ex parte dudum novi, plus satis irritabilem, implacabilem et, si vis etiam, rigidum ac sœvum.
Ipse, contra, se prodit non transire ad pontificios, sed currere. Ut enim sint tollerabiles (sic) vetustissimaî cœrimoniœ priscœ circa Tertulliani œtatem, neque magnopere digladiandum ut funditus omnes tollantur, non video tamen qua ralione totum hoc pelagus rituum et pomparum ecclesiasticarum tueri possit, quibus cullus Dei, qui spiritu et veritate nititur, totus obscuratus, fascinatus, obliteratus est. Deinde cum tantopere eas partes tuetur quœ Romanam ecclesiam sequuntur, non video quomodo Cassandri librum * nunc, ut ante, probare possit, qui nostris libertatem ahquam suo instinctu Deum colendi impetrare conatur, praîserlim quum banc libertatem, ut licentiosam, alteri parti intollerabilem esse innuat et tacite quantum potest ad eos deficiat quos scimus nunquam serio de vera et solida pietate esse sollicitos.
Hœc flunt permittente Domino, ob antesignatorum ecclesice errores et nostros. Si Calvinus se contineret intra metas offîcii sui in spiritu humilitatis Christi neque tam temere insultaret omnibus, si ferre posset