‹ Siger de Brabant et l'averroisme latin au XIIIe siècleChapitre 177 sur 208 · XIV-XXX · texte numérisé non relu

XIV-XXX

a causarum

INCERTI AUCTORIS

Paris, Nation, lat. 16195.

ARISTOTELIS, AVERROIS, AVICENNAE, ALGA- ZELIS, ALKINDI ET RABBI MOYSIS ^

CAPITULUM PRIMUM De coJlectione erronitn Aristotelis.

[fol. 31 c] Quoniam ex uno inconvenienti dato multa sequuntur, ex «no malo fundamento multos errores protulit Philosophus.

1. Credidit enim nihil esse in aliqua dispositione, in qua prius non fuerat, nisi per motum praecedentem. Aestimavit quidem quod non esset novitas, nisi ubi esset mutatio proprie sumpta. Quia ergo omnis mutatio est terminus motus, non est dare novitatem sine motu praecedente. Ex hoc autem fundamento concludebat motum nunquam incepisse ; quia si motus incepit, motus fuit novus. Sed nihil est novum nisi per motum praecedentem. Ergo, ante primum motum fuit aliquis motus ^, quod est inconveniens.

' Le texte de ce traité est établi d'après le ms. Paris, Bibl. Nation, lat. 16195 (P). Nous l'avons comparé à l'édition de Vienne (V), de 1472 (lisez 1482), Hain * 118, et au texte incomplet et très défectueux de d'Argentré (A), CoUect. ludic, I, 238-245. Nous n'abandonnons la leçoH de P, que quand celle de V et A est manifestement meilleure, et en l'indiquant. * P porte en marge pour titre : « Incipit tractatus de erroribus philosophorum Aristotelis et aliorum, cap. prim. ». Il n'a pas le reste du titre du 1er chapitre. Le titre est établi d'après l'explicit de V. ' Les trois derniers mots d'après V A ; P porte : sunt motus.

4 SIGER DE BRABANT — Ile PARTIE

2. Ulterius erravit, quia posuit tempus nunquam incepisse, quia semper motum sequitur tempus. Ergo si motus non incepit, nec tempus incepit. Videbatur tamen ei quod ratio de tempore haberet specialem difficultatem. Nam, quia instans semper est finis praeteriti et initium futuri [fol. 32 a], non est dare primum instans. Propter quod ante omne instans fuit tempus, et ante quodlibet tempus signatum fuit instans. Non ergo tempus incepit, sed est aeternum.

3. Ulterius, propter ea quae dicta sunt, coactus fuit ponere mobile aeternum, et mundum esse aeternum, quia cum non sit dare tempus sine motu et motus sine mobili, si tempus et motus sunt aeterna, et mobile erit aeternum ; et ita mundus nunquam incepit, quae omnia patent ex Vnio Physicorum.

4. Ulterius, coactus fuit ponere coelum ingenitum esse et incorruptibile, nunquam fuisse factum, sed semper fuisse. Nam cum inter caeteros motus, solus circularis sit continuus, ut patet ex VIII» Physicorum, si aliquis motus est aeternus, circularis erit aeternus. Et quia circularis motus est proprius motus coeli, ut patet ex 1° Coeli et Mundi, concluditur ibidem coelum esse ingenitum, et nunquam fuisse factum. Habet tamen specialem rationem quare coelum sit ingenitum : quia quidquid habet virtutem ut possit esse in futuro, habuit virtutem quod semper esset in praeterito. Et quia coelum non deficiet, non incepit esse, ut patet ex 1° Coeli.

5. Ulterius, secundum ipsum, quidquid fit, fit ex materia praeiacente. Ideo voluit quod non possit esse alius mundus. Unde Deus non posset alium mundum facere, quia iste constat ex tota sua materia, et hic error colligitur ex 1° Coeli et Mundi.

6. Ulterius posuit generationem istorum inferiorum nunquam cessare et nunquam incepisse. Nam omnem generationem praecedit corruptio et sequitur corruptio ; et omnem corruptionem praecedit generatio et sequitur generatio. Propter quod, quia quamlibet generationem praecedit corruptio, et quamlibet corruptionem praecessit generatio, non est possibile generationem aut corruptionem incepisse, nec est possibile desinere, quia quamlibet corruptionem sequitur generatio et quamlibet generationem corruptio. Si ergo generatio et corruptio deficerent, post ultimam generationem esset generatio, et post ultimam corruptionem esset corruptio. Quod autem generatio praecedat et sequatur corruptio, j)robat per viam motus. Nam non est aliquid generatum nisi quia est aliquid corruptum, et ita generationem praecedit corruptio, et etiam sequitur, quia omne generabilc corruptibile, et omne corruptibile de necessitate corrumpitur. Sic etiam corruptionem praecedit generatio, (|uia nihil corrumpitur nisi quod est prius generatum ; et sequitur "generatio, quia corruptio unius

[fol. 32 b] est generatio alterius. Hic autem error, quod generatio non incipiat nec desinat, haberi potest ex 1° De Generatione, et ex 11° expressius.

7. Ulterius, quia generatio in istis inferioribus * est per solem, coactus fuit ponere quod sol nunquam cessabit generare plantas et animalia, ut patet ex 1° De Vegetabilibus.

8. Ulterius, quia non est novitas sine motu praecedente, secundum positum fundamentum, erravit volens a Deo non posse procedere immédiate aliquod novum, ut patet ex II" De Generatione, ubi ait quod idem manens idem, natum est facere idem -.

9. Ulterius, coactus fuit negare resurrectionem mortuorum, unde pro inconvenienti habuit, ut patet ex 1° De Anima, quod mortui resurgant. Nam, in VIII» Metaphysicae, vult quod mortuum non redit vivum nisi per multa média ; et si redit, non redit idem in numéro, quia quorum substantia dépérit non redeunt eadem in numéro, ut dicit ^ 11^ De Generatione. Nec valet, si aliqui vellent excusare ipsum, quia semper loquitur per viam naturae, cum crédit nihil novi posse fieri a Deo immédiate, sed omne novum fieri per viam motus et per operationem naturae.

10. Ulterius, quia credidit nihil novi posse contingere, nisi per viam motus et operationem naturae, credidit, ut apparet ex I" Physicorum, quando disputât contra Anaxagoram, quod intellectus volens separare passiones et accidentia a substantiis, esset intellectus quaerens impossibilia ; propter quod videtur sequi quod Deus non posset facere accidens sine subiecto.

11. Ulterius, quia per viam motus nunquam est generatio unius nisi sit corruptio alterius, et nunquam introducitur una forma substantialis, nisi expellatur alia, cum eadem sit materia omnium habentium eam, sequitur ex hoc quod non sunt plures formae substantiales in uno composito quam in alio. Imo cui bene prosequitur materiam istam, videtur esse ponendum in composito esse unam formam substantialem tantum, et ita videtur dicere Philosophus, vu» Metaphysicae, capitulo De iinitate defimtioms ; ubi vult partes definitionis non esse unum quia sunt in uno, sed quia dicunt unam naturam ; quod si intelligit unam naturam compositam ex pluribus formis, posset tolerari secundum quosdam ; si autem intelligit unam naturam simplicem, et quod sit in composito una forma tantum, videtur falsum esse ^.

* P — 1. ' Les quatre derniers mots en marge, au lieu de etc., qui était dans le texte. ' V ^= dicitur in fine. * P porte en marge (écriture postérieure) : non est condemnatum).

6 SIGER DE BRABANT — Ile PARTIE

12. Ulterius posuit, ubi est unum stagnum vel mare, fuit aliquando siccum, et e converso ; quia tempus non déficit, sed est aeternum, ut patet ex 1° Metaphysicorum ; unde necesse habebat dicere quod non est dare primum hominem, nec primam [fol. 32 c] pluviam.

1.3. Ulterius, quia sic per viam naturae voluit incedere, cum naturaliter duo corpora non possint esse in eodem loco, credidit, ut patet ex Xo Physicorum, quod adeo esset per se quod dimensiones résistèrent dimensionibus ', quod est impossibile quod dimensiones remaneant et tamen dimensionibus non résistant ; propter quod sequitur quod Deus non posset facere quod duo corpora esse possint in eodem loco.

14. Ulterius, quod non erat vel non esset intelligentia movere potens nisi actu moveret, quia in optima dispositione ponuntur intelligentiae si moveant ; dixit tôt esse angelos, vel tôt intelligentias, quot sunt orbes, ut patet XIIo Metaphysicae, cui contradicit Scriptura divina dicens : m;7m milium ministrabant ei^ et decies centena milia assistebant et ^.

15. Ulterius erravit Philosophus, XI^ Metaphysicae, ponens primum hominem intelligere et desiderare primum motorem, et sic deceptus fuit CoMMENTATOR, propter sententiam istam Philosophi, dicens, quod ex hoc apparet corpora coelestia esse animata, et quod non habent de virtutibus animae nisi intellectum et de«derium.

CAPITULUM II In quo colliguntiir^ dicti errores summatim.

Sunt ergo omnes errores sui in summa hi, scilicet :

Page 1