‹ Siger de Brabant et l'averroisme latin au XIIIe siècleChapitre 178 sur 208 · Quod nuUo modo duo corpora possint esse in eodem loco · texte numérisé non relu

Quod nuUo modo duo corpora possint esse in eodem loco

13. Quod tôt sunt orbes quot sunt angeli, propter quod sequitur quod sunt LX vel LXV.

14. Volunt autem quidam excusare Philosophum de aeternitate mundi ; sed hoc stare non potest, cum ad ostendendum veritates philosophicas, fundet se semper super dicto principio, imo vix nunquam fecit aliquem librum ubi non posuerit aliquid ad hoc pertinens.

15. Rursum, ultra praedictos errores, aliqui volunt ei imponere quod Deus nihil cognoscit extra se, ita quod ei * non sunt nota ista inferiora, sumentes rationem dicti ex his quae traduntur in XII» Metaphysicae, in illo capitulo : Patrum [fol. 32 d] sententia. Sed quod non intelligant Philosophum, et quod illa non sit intentio sua, patet per ea quae dicuntur in capitulo De bona foriuna^ ubi ait quod Deo per se notum est praeteritum et futurum.

16. Imponuntur autem ei et alii errores de quibus non sit nobis cura, quia hoc contingit ex falso intellectu.

Page 1