‹ Siger de Brabant et l'averroisme latin au XIIIe siècleChapitre 179 sur 208 · CAPITULUM III · texte numérisé non relu

CAPITULUM III

Ubi infringiiur dicium illud tende Pliilosophus suorum errorum

acceperat fulcimentum.

Omnes errores sui, si quis subtiliter investigaverit, ex hoc sequuntur, quod nihil novum in esse progreditur nisi per motum praecedentem. Cum ergo hoc sit falsum, quia Deus est causa agens et primum agens, non ut instrumentum, potuit res producere sine motu praecedente ; agit ^ enim per naturam ; et agens ut instrumentum, quia de ratione instrUmenti est

' P -j- quod. * P -— agens.

8 SIGER DE BR^BANT — Ile PARTIE

quod moveat motum, de necessitate in sua actione raotum praesupponit. Factio ergo, vel productio primi agentis potest esse absque tali motu. Ideo. creatio non est motus, quia motus praesupponit mobile ; creatio vero nihil praesupponit, nec est mutatio proprie, quia omnis mutatio est terminus motus ; sed ut communiter ponitur, est simpliciter defluxus a primo. Quaecumque ergo contra inceptionem mundi et contra ea quae tenet fides dixit, per viam motus, totum est sophisticum.

CAPITULUM IV De collectione errorum Averrois.

1. CoMMENTATOR autem omnes errores Philosophi asseruit, imo cum majori pertinacia, et magis locutus est contra ponentes mundum incepisse quam Philosophus fecit. Imo sine comparatione plus est arguendus ipse quam Philosophus, quia magis directe fidem nostram impugnavit, ostendens esse falsum cui non potest subesse falsitas, eo quod innitatur Primae Veritati.

2. Praeter tamen errores Philosophi, arguendus est quia vituperavit omnem legem, ut patet ex 11° et XI^, ubi vitupérât legem Christianorum, sive legem Catholicam nostram, et etiam legem Sarracenorum, quia ponunt creationem rerum, et aliquid posse fîeri ex nihilo. Sic etiam vitupérât leges, in principio III" Physicorum, ubi vult [fol. 33a] quod, contra consuetudinem legum, alii negant principia per se nota, negantes ex nihilo nihil fieri, imo, quod peius est, nos et alios tenentes legem, derisive appellat loquentes, quasi garrulantes, vel garrulatores, et sine ratione se moventes. Et etiam in VIII» Physicorum vitupérât leges, et loquentes in lege sua appellat voluntates, eo quod asserant aliquid posse habere esse post non CMC. Appellat etiam hoc dictum voluntatem, ac si esset ad placitum tantum et sine omni ratione, et non solum semel et bis, sed pluries ut in eodem VIII'', contra leges creationem asserentes, in taUa prorumpit.

8. Ulterius erravit in VII<> Metaphysicae, dicens quod nullum immateriale transmutât materiale, nisi mediante corpore transmutabili, propter quod angélus non potest, nec posset unum lapidcm inferius movere. Quod si aliquo modo se(|ui posset ex dictis Philo.sopmi, ipse tamen non adeo cxpre«8c hoc negavit.

4. Ulterius erravit dicens, in XII^ Metaphysicae, quod potentia in productione alicuius non potest solum esse in agente, vituperans loHANNEM Christianum, qui hoc asseruit. Est enim contra veritatem hoc, et contra Sanctos, quia in aUquibus factis tota ratio facti est potentia facientis.

5. Ulterius erravit dicens, in eodem XII», a nullo agente posse progredi immédiate diversa et contraria, et ex hoc vitupérât loquentes in tribus legibus, scilicet Christianorum, Sarracenorum et ludeorum \ qui hoc asserebant.

6. Ulterius erravit, in dicto XIIo, dicens quod omnes substantiae intellectuales sunt aeternae et actio pura, non habentes admixtam potentiam, cui sententiae ipsemet, a veritate coactus, contradicit in III*^ De Anima, dicens nullam formam esse Hberam a potentia simpliciter, nisi formam primam ^ ; nam omnes aUae formae diversificantur et essentia et quidditate, sicut ipsemet subdit.

7. Ulterius erravit, in dicto XII", dicens Deum non soUicitari nec habere curam, sive providentiam individuorum hic inferius existentium, adducens pro ratione quia hoc non est conveniens divinae bonitati.

8. Ulterius erravit negans Trinitatem in Deo esse, dicens, in dicto XII", quod aliqui putaverunt Trinitatem [fol. 33 b] in Deo esse, et voluerunt evadere per hoc et dicere quod sunt très et unus Deus, et nesciverunt evadere, quia cum substantia fuerit numerata, congregatum erit unum per unam intentionem additam, propter quod secundum ipsum, si Deus esset trinus et unus, sequeretur quod esset compositus^ quod est inconveniens.

9. Ulterius erravit dicens Deum non cognoscere particularia, quia sunt infinita, ut patet in Commentario suo super illo capitulo : Sententia patrum, etc.

10. Ulterius erravit quia negavit omnia quae hic inferius aguntur reduci in divinam sollicitudinem, sive in divinam providentiam; sed secundum ipsum, aliqua proveniunt ex necessitate materiae, absque ordine talis providentiae, quod est contra Sanctos ; quia nihil hic agitur quod penitus effugiat hune ordinem, quia omnia quae hic aspicimus, vel divina efficit providentia, vel permittit.

11. Ulterius erravit quia posuit unum intellectum numéro in omnibus hominibus, ut ex 111° De Anima patet ^

12. Ulterius, quia ex hoc sequebatur intellectum non esse formam corporis, ideo dixit, in eodem III<', quod aequivoce dicebatur actus de intel-

P --' Maurorum. ^ P = forma prima. ^ P — 1.

10 SIGER DE BRADANT — Ile PARTIE

lectu et aliis formis, propter quod cogebatur dicere ' quod homo non poneretur in specie per animam intellectivam, sed per sensitivam.

13. Ulterius, ex hoc fundamento posait quod ex anima intellectiva et corpore non constituebatur aliquod tertium, et quod non fiebat plus unum ex tali anima et corpore quam ex motore coeli et coelo.

CAPITULUM V In quo summatim colliguntur dicti errores ^.

1. Omnes autem errores Comment atoris, praeter errores Philosophi sunt hi :

Page 1